Skip to the text

Articulus 3

Quod gravitas enormitasque peccati pensatur ex sex, in generali loquendo.

QUAM detestanda, enormia, fœda ac vilia sint peccata, præsertim mortalia, ex sex rite perpenditur. Primo et maxime, ex parte Dei, qui peccato inhonoratur atque offenditur. Cujus quanto sublimior est majestas majorque sanctitas, tanto enormius est in eum peccare, ei non obedire, ipsum inhonorare. Ideo Psalmista loquitur Deo: Maledicti qui declinant a mandatis tuis;1 et denuo:2 Qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Porro, quum Deus æternus ac adorandus sit omnino immensæ majestatis, infinitæ sanctitatis, æquitatis et perfectionis, peccatum omne, in quantum contra ipsum et ejus præceptum committitur, infinitam quodammodo enormitatem gravitatemque contrahit. Unde Dominus loquitur impiis: Væ eis, quoniam recesserunt a me;3 vastabuntur, quia prævaricati sunt in me. Apud Jeremiam quoque ait Scriptura: Scito et vide quoniam malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te.4 Nempe, quum Deus sit fons totius salutis, omnisque nobilitatis ac suavitatis origo causalis, constat quod mens creata ab ipso aversa, vera beatitudine spolietur, spirituali gratuita nobilitate privetur, et omni sincera dulcedine denudetur. Idcirco misera fit, ignobilis et amara, et pauperrima revera efficitur, utpote omni spiritualium gratiarum opulentia destituta. Hinc dicitur peccatori impœnitenti: Nescis quia tu es miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus.5

Secundo idem perpenditur ex qualitate peccantis. Qui quidem quanto plus obligatur ad æquitatem, et quanto plura beneficia a Deo sortitus est, vel quanto doctior et ad bene agendum potentior fuerit, tanto enormiora redduntur ejus peccata. — Tertio, ex parte materiæ circa quam versatur peccatum: sicut gravius est furari calicem quam catinum, quamvis pretiosiorem, graviusque est peccare in personam hominis quam in ejus substantiam. Gravissima autem sunt peccata in Deum directe commissa, sicut blasphemia, infidelitas, desperatio. — Quarto, ex parte finis quem peccans intendit. Quo enim peccantis finalis intentio deterior fuerit, eo gravius est peccatum. — Quinto, ex parte circumstantiarum, videlicet loci ac temporis. — Sexto, ex ipsa peccati deformitate secundum se et ex propria ratione. Quæ tanto est major ac turpior, quanto virtus peccato opposita dignior est et pulchrior. Unde sicut amor Dei est virtus altissima, sic odium Dei maximum vitium est.

Itaque ex omni parte multiplicatur et crescit peccati vilitas, fœditas atque enormitas. Ideo S. Gregorius ait: Si sciremus qualiter per unumquodque peccatum vulneratur et fœtet anima, usque ad mortem resisteremus peccato. Et idem: Tolerabilius, inquit, fœtet canis putridus homini, quam peccatrix anima Deo. Eia ergo, carissime, si coram sancto ac præstantissimo Deo viles, fœdi, detestabiles atque ignobiles esse et apparere veremur ac nolumus, si vultum Creatoris nostri a nobis averti horremus, cum omni sollicitudine et puro affectu vitemus peccata: quoniam utique nulla monstruositas, nulla læsio, nulla macula potest in tantum corpus humanum deturpare, inficere, deordinare, vel coram hominum corporeo visu tam detestabile ac deforme ostendere, quantum quocumque peccato mortali anima rationalis deformatur, vilificatur, inficitur, coramque oculis mentis divinæ et angelorum sanctorum turpis ac detestabilis exhibetur. Nam et diabolo similis redditur, atque a fonte lucis aversa, tenebris perversitatis impletur.

Footnotes

  1. Ps. cxviii, 21. ↩

  2. Ps. LXXII, 27. ↩

  3. Osee VII, 13. ↩

  4. Jer. II, 19. ↩

  5. Apoc. III, 17. ↩

Chapter 4 of 23