Articulus 2
Quod tota moralis sacræ Scripturæ doctrina ad peccati devitationem quodammodo ordinatur.
IN prima sua epistola ait Joannes apostolus: Hæc scribo vobis, ut non peccetis.1 Isaias quoque dicit:2 Iste est omnis fructus, ut auferatur peccatum. Itaque constat quod puritas seu immunitas a peccato sit omnium documentorum Scripturæ quodammodo finis. Porro in Scriptura divina commemorantur supplicia impiis infligenda, gaudia quoque justis parata, ut tam suppliciorum terrore quam gaudiorum amore inducamur ad fugam odiumque peccati.
Insuper, duæ ponuntur quasi partes integrales justitiæ, scilicet, a peccato recessus, et ad virtutem actualis accessus seu operativus ingressus. Unde ait Psalmista: Declina a malo, et fac bonum.3 Primo equidem necesse est fugere vitia, deinde opera exercere virtutum. Verum hæc duo se invicem frequenter includunt. Duplicia namque sunt divinæ legis præcepta, utputa affirmativa et negativa. Affirmativa autem obligant semper, sed non ad semper:45 sicut quum dicitur, Unum cole Deum, parentes honora. Ad hæc enim semper tenemur; non autem tenemur hæc pro omni tempore actualiter adimplere. Negativa vero præcepta obligant semper, et ad semper:6 ut quum dicitur, Non occides, non furaberis. Hæc enim præcepta jubent non facere malum, sed declinare ac fugere a peccato: ad quod omni tempore obligamur. Quoniam itaque per præcepta negativa præcipimur peccata vitare, peccatum autem universaliter vitare nequimus, nisi etiam debito tempore bene agamus, quemadmodum per præcepta affirmativa jubemur; idcirco in præceptis vitandi peccata includitur jussio bene agendi. Ad quæ quidem duo tendit tota sacræ Scripturæ doctrina. Absolute tamen loquendo, beatifica visio Dei in patria est finis vitandi peccata operandique bona.
Præterea, quoniam proni sumus ad mala, pauperes ac fragiles vehementer, imo et tardi ad bona defectuosique nimis, juxta illud, Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua;7 hinc quotidiana, frequenti ac mutua exhortatione ad vitandum peccata non mediocriter indigemus, ne per subreptionem, oblivionem, inadvertentiam aut alio modo incidamus peccatum. Propter quod ad Hebræos scribit Apostolus:8 Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Hæc quoque exhortatio imperfectis ac incipientibus oppido necessaria est, et tanto cuique amplius opportuna, quanto plures habet occasiones peccandi. Unde et tibi amantissimo meo quam maxime eam reor necessariam, qui in medio sæcularium conversaris, inter quos tibi innumerabiles vitiorum occasiones occurrunt ac laquei, in quibus solus Deus te a peccatis potens est præservare.
Footnotes
Chapter 3 of 23