Skip to the text

Articulus 13

De enormitate peccati ex parte circumstantiarum ac finis.

PRÆTEREA, nomen circumstantiæ in actu virtutis originaliter sumitur a circumstantia secundum locum. Quemadmodum enim id localiter rem circumstat, quod eam attingit et tamen ei extrinsecum est; sic conditiones actuum humanorum quæ ipsos actus concernunt et tamen extra eorum substantiam sunt, circumstantiæ appellantur: sicut in prima secundæ, quæstione septima, Thomas scribit.

Sunt autem circumstantiæ septem:1 quæ versu hoc continentur:

Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo,

Pensandum est namque quis fecit, quid egit, quibus subsidiis operatus est, quo loco, quo tempore, quo fine, et qualiter. Sed quoniam a fine accipit actus speciem, et ipsum opus est de substantia actus; idcirco, quod finis et opus circumstantiæ nominantur, non est intelligendum de fine principali, et actu quantum ad id quod est, sed de aliquo fine adjuncto, et quadam proprietate circa opus seu actum.

Harum circumstantiarum potissima est, cur, id est, quo fine quid factum sit: idcirco, quo aliquid fit fine magis illicito ac perverso, eo peccatum amplius aggravatur. Et si quis opus suum ordinet ad plures fines prohibitos, quanto fuerint fines plures ac perversiores, eo fit major peccati enormitas: ut si quis furetur, ut voluptati gulæ ac venereorum possit vacare, ad mundanos quoque honores pertingere. Præterea, si opus fuerit de genere bonorum, si tamen finis ejus sit vanus et pravus, ipsum erit illicitum: ut si quis oret, jejunet, eleemosynam faciat intuitu laudis humanæ.

Itaque, quoniam (teste divino Dionysio) bonum est ex integra causa, concurrentibus videlicet omnibus virtutum circumstantiis jam prætactis, defectus vero seu malum ex cujuslibet circumstantiæ omissione contingit;2 ideo peccati gravitas tanto fit major, quanto plures circumstantiæ deseruntur, et quanto ab ipsa virtutis convenienti circumstantia magis receditur. Hinc ergo non jam dumtaxat doleamus quod ea quæ in se vitiosa absoluteque mala sunt fecimus, vel agenda omisimus, sed etiam quia peccavimus tempore magis indebito, loco magis prohibito, fine multum perverso, auxilio inhonesto, et modo prorsus incongruo, utpote intimorate ac irreverenter omnino. Considerandum quoque quoties et cum quali persona, cum quali etiam scandalo proximi; itemque cum quanta voluntate peccandi: quo enim voluntas peccandi, puta ipsa volitio mali, est magis intensa, eo est gravior culpa. Similiter nos considerare convenit et oportet in bonis quæ agimus, an debito loco et tempore apto sint facta, cum recta quoque intentione, ac reverenter. Gravius nempe est tempore cultus divini, ac festis diebus, et in ecclesia, præsertim in choro, mente vagari, confabulari, circumspicere, vitiisque intendere.

Bona ergo quæ agere obligaris, cum præinductis virtutum circumstantiis, quantum tibi possibile est, care mi, adimplere coneris, et peccatorum tuorum gravitatem ex omnibus nunc præfatis peccatum gravantibus vigilanter consideres.

Footnotes

  1. [quando. ↩

  2. De Divin. nom. c. iv. ↩

Chapter 14 of 23