Articulus 14
De fugibilitate, odibilitate et deformitate peccati secundum se.
QUONIAM Deus, qui peccato inhonoratur, infinitæ honorabilitatis, amabilitatis pulchritudinisque consistit, peccatum infinitæ fugibilitatis, odibilitatis et deformitatis esse censetur: quippe quod divinæ voluntatis sanctitati ac æquitati omnino displicet et contrariatur. Hinc pro nulla re, nullo timore damni, periculi seu tormenti, nullo amore commodi, prosperitatis aut gaudii peccatum committi debet sive admitti, secundum legem divinam: imo potius debet homo mortem gravissimam sponte subire quam minimum peccatum veniale incurrere. Idcirco qui adulatione aut comminatione, qui humano favore ad peccatum inducitur, imperfectum satis se esse declarat. Denique minimum malum culpæ, hoc est minimum peccatum, fugibilius ac odibilius est quocumque malo pœnæ, seu quovis supplicio, etiam infernali quantum ad id quod mere supplicium est. Pro nullo ergo tormento, damno incommodoque vitando, peccandum, sed potius debet homo omnem pœnam velle ferre quam Deum offendere. Nam Deum offendere, est Deum, puta immensum bonum, amittere, ejusque supersanctæ voluntati propriam directe opponere.
Nunc ergo, mi præamande, considera quanta sit eorum perversitas et a vera perfectione distantia, quorum tota affectio die ac nocte tendit ad ea quæ lege prohibentur divina; qui blandiendo, dando, currendo, laborant eas ad suum consensum allicere cum quibus suam expleant immundissimam voluptatem; qui student in hoc mundo prosperari, honorari, ditari. Stet ergo inflexibilis mentis nostræ status; nec prosperis extollamur, neque adversis vincamur; nec timore humanæ offensæ, increpationis vel confusionis a via justitiæ corruamus; mortem animæ, id est peccatum, incomparabiliter magis quam mortem corporis formidemus.
Chapter 15 of 23