Skip to the text

Articulus 11

De enormitate peccati ex parte peccantis.

HUCUSQUE de enormitate peccati tractatum est ex parte Dei: in quem omne peccatum committitur mediate vel immediate. Quamvis enim quædam peccata dicantur esse in Deum, quædam in proximum, quædam in se ipsum, puta in ipsum peccantem, eo quod quorumdam vitiorum immediata materia proximumque objectum sit Deus (ut sunt ea quæ virtutibus theologicis directe sunt contraria), quorumdam proximus, quorumdam ipse is qui peccat; nihilo minus omne peccatum in Deum est, qui omne peccatum detestatur, prohibet, punit. Lege quippe divina omne prohibetur aut dissuadetur peccatum. Nunc itaque exigit ordo et de peccati enormitate aliquid fari ex parte peccantis, et hoc quantum ad homines.

Primo igitur peccati enormitas potest attendi ex nostra inferioritate. Quo enim quis subditus legislatori ac præceptori minor atque inferior est, eo debet esse humilior, itemque subjectior. Unde gravior quoad aliquid videtur esse contemptus, si ipse legislatori seu superiori rebellis sit, quam si major ipse esset, aut major eo id faceret. In ordine autem intellectualium substantiarum homo ipse ultimum locum sortitur. Nonne ergo Legislator ille superaltissimus, Deus sanctus, adorandus, immensus, indignari plurimum potest, dum videt nos viles vermiculos, lutea vasa portantes, vanitati ac cineri comparatos, infinitis vitiis in anima et corpore plenos, suis non obedire præceptis, suam majestatem inhonorantes, suorum beneficiorum non recordantes, omni hora ipsum incessabiliter offendentes, suis exhortationibus quas per suos facit ministros non acquiescentes, suam quoque præsentiam non curantes? Præterea, ex hac nostræ parvitatis ac vilitatis consideratione etiam nos ipsi nostros in Deum excessus vehementer exaggerare, aggravare, detestari atque deflere, et item nos ipsos aspernari, reprobare et castigare debemus, eo quod nos pauperrimæ, miserrimæ ac vilissimæ creaturæ, mox morituræ, imo quotidie morientes, Dominum Deum nostrum, Deum supersublimem ac infinitum, Deum omnipotentem, supergloriosissimum, superessentialem, toties et tam graviter inhonoravimus, offendimus, sprevimus, et quotidie offendere non cessamus. Ecce nos pulvis et cinis, nos putredo et vermis, qui velut flos egredimur et conterimur, qui fugimus tanquam umbra, et nunquam in eodem statu1 manemus, contra Regem regum, contra Principem universorum, contra Creatorem mundi superlaudabilem, invariabilem et superexaltatum, qui est simplicissimus, purissimus, supersplendidissimus ac supersanctissimus spiritus, tam frequenter tamque enormiter prævaricati sumus et incessanter peccamus. Quid igitur inanissime gloriamur? Quid vanissime superbimus? Cur nos non humiliamus, aspernamur, deflemus, et castigamus nos ipsos jejuniis ac flagellis, vigiliis, orationibus, ceterisque pœnitentiæ actibus? Itaque nobis ipsis jugiter displiceamus, et coram supermundissimo Deo animas nostras indesinenter profundissime humiliemus, neminem alium contemnentes.

Secundo, peccati enormitas ex parte peccantis, pensatur ex superioritate peccantis, utpote ex prælatione ac præsidentia ejus. Quo enim qui peccat major est prælatus, princeps, seu judex, vel officialis, eo ad ampliorem obligatur justitiam, caritatem exemplaremque vitam: præsertim quum (teste Philosopho) judex et præsidens debeat esse quasi viva lex et æquitas animata. Unde peccata ejus enormiora redduntur, præsertim si in spiritualibus præsit et prædicationi ac doctrinæ intendere habeat. Unde quod homini simplici esset veniale, aut simplex peccatum mortale, talibus fit mortale, et nonnunquam etiam dupliciter multipliciterque mortale.

Tertio, peccati enormitas quoad peccantem, accipi potest ex parte gradus vel ordinis ejus qui peccat: quemadmodum gravius est peccatum sacerdotis, magistri sive doctoris, quam idiotæ ac laici. — Quarto, ex parte scientiæ ejus qui peccat. Cujus quo major fuerit litteratura, eo fit gravior ejus culpa, semper ceteris paribus, Christo protestante, qui ait:2 Servus sciens voluntatem domini sui et non faciens, plagis vapulabit multis; Jacobo quoque apostolo, qui ait: Scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi. Etenim, sicut princeps asserit Apostolorum, melius erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.34 — Quinto, ex parte virtutis. Quo enim homo in ampliori interdum perfectione vixit et spiritualior fuit, eo (si ad vitam revertatur carnalem) abominabilior demonstratur ac vilior, semper ceteris paribus. Tales sunt qui quum spiritu cœperunt, carne consummantur. — Sexto, ex parte status aut professionis: ut si religiosus apostatet, aut regulam non observet; in quo contra justitiam agens, mortaliter peccat. — Septimo, ratione voti, aut simplicis promissionis. Votum quippe, ut dicunt doctores, plus obligat juramento, ita ut perjuro probetur deterior voti transgressor. — Octavo, ex parte beneficiorum peccanti datorum: quia, ut dictum est, quo plura ac potiora quis desuper beneficia est sortitus, eo enormiora sunt ejus peccata. Unde quo Deus peccantem diutius atque benignius ut convertatur exspectat, eo damnabiliora ejus peccata redduntur. — Nono, ex assidua peccandi consuetudine, quæ indurationem ac obstinationem inducit: quia, ut Salomon scribit, impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit. — Decimo, ratione ætatis.56 Idem namque peccatum in senioribus vituperabilius quam in junioribus judicatur. — Undecimo, ex facilitate non peccandi seu resistendi peccato: quemadmodum in hominibus bonæ indolis gravius est peccatum quam in pronis ad vitia. Propter quod quartodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Primum præceptum in paradiso tanto majori injustitia violatum est, quanto faciliori posset observantia custodiri. In peccatis autem eorum qui bonæ sunt indolis, est majus de voluntario, quoniam ab intrinseco minus impelluntur ad mala: ideo, ceteris paribus, gravius peccant, præsertim quum et Dei beneficiis infeliciter abutantur, et ingratiores sint Creatori.

Ex his unusquisque vitiorum suorum enormitatem perpendat: quoniam in quibusdam omnia vel pene omnia ista peccatum gravantia concurrunt; in quibusdam autem multa, in aliis pauciora.

Tibi autem carissimo meo ultimum horum singularissime considerandum propono, ne præclaræ tuæ indolis bonitate damnabiliter abutaris, sed digno conatu virtutibus tanto vigilantius insistas quanto facilius virtuosus effici vales. Quod si feceris, devotissimus et Deo gratissimus eris. Si vero te ipsum neglexeris, et vitiis locum præstiteris, magna vehementer erit iniquitas atque damnatio tua. Unde secundo de Civitate Dei dicit Augustinus : Si quid in te laudabile naturaliter eminet, non nisi vera pietate (id est cultu divino) purgatur atque perficitur ; impietate autem disperditur et punitur.

Postremo, in omnibus præinductis aggravatio ipsa peccati intelligenda est ceteris paribus.

Footnotes

  1. Job xiv, 2. ↩

  2. Luc. xii, 47. ↩

  3. II Petr. ii, 21. ↩

  4. Jacob. iv, 17. ↩

  5. Prov. xviii, 3. ↩

  6. art. ix. ↩

Chapter 12 of 23