Articulus 12
De enormitate peccati ex parte materiæ circa quam versatur, seu objecti.1
UT tactum est jam, quædam peccata dicuntur esse in Deum, quædam in proximum, quædam in se ipsum ; certumque est peccata in Deum esse gravissima, loquendo in genere. Nunc quoque tractatum est de gravitate peccati ex parte Dei. Quemadmodum autem peccata in Deum feruntur gravissima propter bonitatem, majestatem, sanctitatem, caritatem ac beneficentiam ejus ; sic quanto proximus in quem peccatur, fuerit Deo similior, tanto enormiora erunt peccata.
Unde enormitas peccati in proximum primo attenditur ex parte auctoritatis, dignitatis ac potestatis ejus in quem peccatum committitur. Qui quanto majoris fuerit auctoritatis seu potestatis, tanto gravius est in eum peccare : sicut apparet in peccatis contra summum Pontificem aut episcopum factis, et in crimine læsæ majestatis. Hinc in patrem spiritualem, Dei vicarium, pastorem seu prælatum peccare, est multum enorme, quum sit potissimum contra caritatem quæ illis debetur, et justitiam, per quam illis reverentia et obedientia sunt exhibendæ. Propter quod de talibus Christus loquitur :2 Qui vos audit, me audit ; et qui vos spernit, me spernit. Moyses quoque ad rebelles ait Israelitas : Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum. Hinc itidem ad Romanos docet apostolus Paulus :3 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo ; quæ autem a Deo sunt, ordinata sunt : itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit ; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt.4
Secundo pensatur enormitas peccati in proximum ex parte propinquitatis : quemadmodum gravius est fratrem carnalem occidere, aut propriam sororem violare ; gravissimum vero in parentes peccare, quum filius sit de illorum substantia natus, et quasi aliquid eorum. — Tertio, ex parte beneficiorum quæ peccans a proximo in quem peccat suscepit. Sic rursus grave nimis est in parentes impie agere, a quibus proles adepta est esse, alimentum, custodiam et doctrinam ; item, in magistros, quibus honor debetur et amor : imo, secundum Philosophum, magistris ac parentibus non potest reddi æquivalens. Ideo scriptum est : Quam malæ famæ est qui relinquit patrem ! et est maledictus a Deo qui exasperat matrem.5 — Quarto, ex parte bonitatis, virtutis seu sanctitatis ejus in quem peccatur : qui quanto melior, justior, sanctior fuerit, tanto iniquius est in eum peccare. Sed et eruditis ac sapientibus specialis honor debetur : hincque irreverentia seu injuria ipsis irrogata amplius aggravatur. — Quinto, ex parte status, gradus seu ordinis. Unde in spirituales, claustrales et religiosos peccare, specialiter est enorme. — Sexto, ratione ætatis. Senioribus namque reverentia major debetur, et in ipsos peccare, gravius esse censetur. Hinc siquidem ait Scriptura :6 Coram cano capite consurge, et honora personam senis. — Septimo, ex parte simplicitatis ac innocentiæ vel etiam stoliditatis ejus in quem impie agitur : qui quanto innocentior fuerit atque simplicior, tanto crudelius est in eum delinquere. Simili modo si fuerit usu rationis privatus penitus, aut certe partim. Talibus quippe sunt major compassio et subventio impendendæ. Idcirco pro grandi malo fertur in libro Job: Deridetur justi simplicitas. — Octavo, ratione caritatis itemque fiduciæ quas habet is in quem peccatur, ad eum qui peccat in ipsum. Siquidem quo quis amplius diligit aliquem et magis confidit in ipso, tanto gravius est in ipsum peccare, injuriam inferendo, nocendo, fallendo. Unde apud Job legitur: Qui deridetur ab amico suo, invocabit Dominum, et exaudiet eum;789 et in Ecclesiastico: Ne derelinquas amicum antiquum, novus enim non erit similis illi. Hinc simulatores et callidi provocant iram Dei. — Nono, ex parte imperfectionis cujuslibet, seu monstruositatis.10 Unde in Levitico jubetur: Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum.11 Tales ergo deridere aut lædere, est vehementer impium ac crudele. — Decimo, ex parte impotentiæ, parvitatis atque inopiæ ejus in quem peccatur. Ideo impotentes, abjectos, egenos opprimere, persequi, spoliare aut lædere, est valde enorme. Hinc Salomon ait: Qui calumniatur egentem, exprobrat factori ejus.12 Et Moyses: Dominus (inquit) facit judicium viduæ et pupillo, amatque peregrinum.13 Unde de talibus præfato modo injuriam passis scriptum est: Clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.14 — Undecimo, ex parte contrarii eventus proximi in quem peccatur. Hinc desolatis, afflictis, tentatis tribulationem adjicere injuriamque inferre, plurimum grave est, quum talibus consolatio debeatur, sicut beatus Job se fecisse testatur, dicens: Flebam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.15 Et alibi: Quum sederem (inquit) quasi rex circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.16 Idcirco monet nos quoque Sapiens:17 Non desis plorantibus in consolatione; et Apostolus: Flere cum flentibus.
Ex his considerare quilibet valet enormitatem suorum peccatorum in proximum, quantum est ex parte proximi in quem delinquit. Generaliter quoque, quo majus nocumentum aut malum quis peccando intulerit proximo, eo gravius peccat, ceteris paribus. Ideo virginem deflorare, multum enorme est. Detractio quoque, quæ tollit bonam famam, argento et auro præferendam, et seminatio discordiæ, quæ dilectionem, auro et argento ac famæ præponendam, aufert aut minuit, sunt peccata prorsus enormia, et furto utique graviora. Iterum, quo materia peccati fuerit Deo magis consecrata, eo major fit culpa: ut si quis bona Ecclesiæ, ornamenta utensiliaque altaris furetur aut rapiat, vel velatam seu voto castitatis adstrictam illegitimo modo cognoscat.
Postremo, tuæ industriæ, o dilecte, erit enormitates peccatorum tuorum in proximos quoquam modo commissorum sapienter pensare secundum considerationes prætactas, eademque digne corrigere, diligenter in posterum declinare, et ad unumquemque te ordinate habere, secundum conditionem, statum vel qualitatem ipsius, quemadmodum ad Romanos docet Apostolus: Reddite omnibus debita:18 cui timorem, timorem; cui honorem, honorem.
Footnotes
Chapter 13 of 23