Skip to the text

Articulus 21

De his ex quorum consideratione peccata efficacius evitantur.

MULTA et pene innumerabilia sunt quæ nos ad evitandum vitia debent inducere. Primo, consideratio brevitatis, vanitatis, instabilitatis atque fallaciæ vitæ præsentis. Quæ enim est vita nostra, nisi fumus celerrime evanescens, et vapor ad modicum parens?1 Etenim dies nostri sicut umbra supra terram, et nulla est mora.2 Quantumcumque etiam longa videatur aut fuerit in hoc sæculo vita nostra, tamen comparatione vitæ futuræ nunquam finiendæ, est tanquam momentum, secundum quod sanctus Job loquitur:3 Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Videmus quoque ad oculum quam multos et innumerabiles fallat quotidie vita præsens, qui mundi hujus divitiis, deliciis atque honoribus delectati, obtenebrati, infatuati, ea quæ salutis sunt negligunt, spiritualia bona non expetunt, neque ad mortem omni die se præparant. Ideo, sicut vivunt, sic finiunt; et sicut Deum infelicissime inhonorant, dum sani incolumesque consistunt, sic tempore mortis ab ipso justissime relinquuntur, spernuntur et condemnantur. Nonne ergo salubrius est vitam hanc pro amore futuræ æternæque felicissimæ vitæ contemnere, omnem ipsius vanitatem ac impietatem abjicere, et bono illi divino, æterno, immenso fidelissime adhærere? Ecce in hac præsenti instabilissima vita necesse est nos aut æternam felicitatem aut æternam damnationem mereri. Elige igitur, mi amantissime, quod tibi salubrius conspicis, et peccata cordialissime detestare, odi, devita.

Secundo, ad vitanda peccata valet non modice diligens consideratio mortis, nobis incessabiliter ac velocissime propinquantis, in qua finem miserrimum sortietur vita vitiosa quæ modo delectat. Tunc enim quærent perversi huic mundo magis quam Deo intenti ac adhærentes, unius horæ inducias; et sola eorum peccata migrabunt cum eis.

Tertio, consideratio summæ ac rigorosissimæ districionis divini judicii, utputa quam horribile erit statim post mortem ante Christi tribunal præsentari, ab ipso justissime judicari, suæ prolationem sententiæ præstolari, a dæmonibus ac propria conscientia accusari, coram Deo et Sanctis ipsius vitiosum videri. Itemque consideratio extremi ac generalis judicii in fine mundi venturi: quod adeo erit terribile, ut nulla illud lingua queat exprimere, nulla mens viatorum concipere. Itaque qui profunde considerat quam miserabile, triste, horribile erit tunc cum corpore et anima in infernalem lacum descendere, in ignem æternum corruere, in tenebrosissimo inferi carcere in æternum ac desperabiliter clausum manere, diabolorum dolorosissima societate potiri, et ultra quam dici possit indesinenter torqueri: hic indubitanter peccata vitabit, commissa deplanget, cor suum timorate custodiet.

Quarto, consideratio efficax totius infernalis supplicii. Itaque quem mundus iste et carnis voluptas vel vanitas cordis delectat ac allicit, si rite perpenderit ad quantam desolationem æternalemque pœnam et omnium calamitatum seu miseriarum plenitudinem prædicta perducant, ea protinus abhorrebit ac fugiet. O mi amabilissime frater, utinam tibi ista ut dignum est saperent! quam promptissime tunc mundum despiceres! Ecce enim quis vellet nunc per unius spatium horæ in fornace ardenti pro toto mundo jacere? Cur ergo non vitas quotidiana peccata, etiam venialissima, quibus tanta in purgatorio infligenda est pœna, gravior omni supplicio quod in præsenti infligi poterit vita?

Istæ quatuor considerationes a peccato retrahentes, præcipue pertinent ad imperfectos et incipientes, qui timore mali potius quam boni amore declinant a vitiis.

Quinto autem valet ad idem consideratio illius summæ et incomprehensibilis felicitatis cœlestis, quam Deus daturus est his qui ejus amore vitant odiuntque peccata. Quum spes præmii minuat vim flagelli, nihil in sæculo isto esse potest tam laboriosum, pœnale ac arduum, quod non prompte et æquanimiter sustinebit qui æterna illius beatitudine inexcogitabilem gloriam digne perpenderit.

Sexto valet ad idem devota, fiducialis ac frequens oratio, ut homo sine gratia Dei piissima se non posse peccata effugere pensans, non cesset Deum pro gratia virtuose vivendi præcordialiter exorare. Oportet quippe, ut ait Salvator, semper orare et non deficere.4 Quoniam quidem vere peccatores sumus atque indigni per nos ipsos gratiæ thronum et Deum majestatis accedere, Virginem sanctam aliosque Sanctos ac Sanctas in patrocinatores eligamus ac invocemus.

Septimo ad vitandum peccata prodest præcipue consideratio divinæ præsentiæ, qua Deus nos ubique et semper intuetur atque considerat: ex qua consideratione oritur in nobis castus pudor de omni inhonesto. — Octavo, consideratio beneficiorum ipsius.

Porro ad perfectos potissime attinet vitare peccata ex consideratione divinæ bonitatis, cui in peccato bonum caducum præfertur; ex consideratione quoque divinæ majestatis, quæ peccato mortali infinite quodammodo inhonoratur; item ex consideratione divinæ sanctitatis et æquitatis, cui peccatum displicet infinite; ex consideratione etiam caritatis divinæ, qua Deus prior dilexit nos; insuper ex ipso virtutum ac puritatis amore, et deformitatis peccati horrore, quemadmodum quidam asseruit:5 Quamvis scirem Deum mihi ignosciturum, non peccarem, propter peccati inordinationem.

At vero in Profectu religiosorum conscribitur, quod generalia remedia contra peccata communiter sunt hæc: Primum est voluntaria paupertas, ut homo in omnibus patiatur penuriam, etiam in vestitu ac victu ceterisque necessariis. Quemadmodum enim temporalium abundantia plurimorum est occasio vitiorum, sic paupertas a multis retrahit malis. Secundum est despectio hominum, ut quis in omnibus contemnatur, exprobretur et confundatur: sic enim superbiæ tumor reprimitur, singularisque gratia a Domino impetratur. Tertium est strenuum magisterium, quo homo cogitur facere quæ sibi alias displicerent, et ea omittere quæ libenter efficeret, atque in singulis propriam relinquere voluntatem. Quartum est elongatio a sæcularium consortio, per quod quies et puritas animæ impeditur. Quintum est, quamcumque adversitatem ac tribulationem patienter sufferre.

Et sicut sancti Patres in eremo concorditer docuerunt, ad vincendum tentamenta diaboli et peccata, potissime juvat proprii cordis secreta alicui viro spirituali idoneo plenarie aperire, ejusque consiliis assentire. Diabolus namque, quum sit princeps tenebrarum, odit fugitque lucem seu fraudum suarum manifestationem, ac humilem sui ipsius accusationem; insidiarum autem suarum occultationem maxime amat. Hinc ait Salvator: Omnis qui male agit, odit lucem;6 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Verum aliqui sunt male ac periculose verecundi, cogitationum, affectionum et tentationum suarum secreta pandere non volentes modo nunc tacto: idcirco victi labuntur, et variis vitiis implicantur.

Certum est insuper, quod frequens atque devota sacramentalis confessio plurimum valet ad fugiendum peccata et gratiam promerendam. Imo, sicut quilibet Christianus debet quotidie, saltem aliqua hora, actualem habere peccatorum suorum contritionem, sic quoque debet quotidie firmum habere propositum confitendi tempore opportuno. Similiter, fugere otia, prodest ad vitandum peccata. Otia namque dant vitia. Ideo assumenda est semper aliqua occupatio fructuosa.

Præterea, reor quod nihil efficacius sit ad omnia mala vitanda, ad resistendum diabolo, ad proficiendum in omni virtute, caritate et gratia, ad insistendum sanctis operibus, ad vacandum Deo mente compuncta, dulci ac pia, quam interna, frequens ac diligens meditatio dominicæ passionis. In hac enim videmus quantum Deus dilexit nos, quantam etiam patientiam, mansuetudinem, humilitatem, Christus in passione monstravit ac docuit, et qualiter in cruce distentus, pro occisoribus suis precatus sit: quæ omnia digne pensando, omnem superbiam, iram, impatientiam, carnalitatem atque invidiam abjiciemus, caritati, mititati, patientiæ pœnitentiæque studentes.

Ecce, mi prædilecte, omnium horum jam descriptorum consideratio provida, ad vitandum ea quæ Deo displicent et tibi potissime nocent, id est peccata, te semper inducat, ut mente purgata, crescas semper in caritate divina et gratia universisque charismatibus Spiritus Sancti.

Footnotes

  1. Jacob. IV, 15. ↩

  2. I Par. XXIX, 15. ↩

  3. Job VII, 16. ↩

  4. Luc. XVIII, 1. ↩

  5. I Joann. IV, 10, 19. ↩

  6. Joann. III, 20, 21. ↩

Chapter 22 of 23