Skip to the text

Articulus 16

Quomodo diversi diversis ex causis atque motivis vitant peccata.

PRÆTEREA, sunt qui a vitiis retrahuntur solo servili timore, hoc est pœnarum formidine, non æternæ felicitatis affectu, neque ipsius Dei sincero amore. Isti quamdiu hujusmodi sunt, nihil merentur.1234 A Tamen hujusmodi timor ad caritatem gratiamque disponit in eo quod retrahit a peccato. Nil quippe meritorium est vitæ æternæ Deoque gratum ac placitum, nisi ex caritate Dei procedat atque amore justitiæ fiat, dicente Augustino vicesimo primo de Civitate Dei: Vitia laboriosa difficultate vincuntur, neque id fit veraciter ac sinceriter, nisi delectatione veræ justitiæ. Qui præfato modo declinant a malo et facere bona quædam videntur, sunt servi mali ac infideles: quoniam manet in eis affectus peccati et complacentia mali. De tali genere servorum ait Salvator Apostolis: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus;5 et rursus: Servus non manet in domo in æternum.6

Porro alii vitant peccata spe præmii desiderioque felicitatis æternæ. In istis non est amor Dei perfectus et omnino sincerus, quoniam ad se ipsos reflectuntur, proprium commodum cogitantes ac intuentes, et de retributione seu præmio multum se occupantes. Imo si hi proprium commodum magis quam Dei honorem adspiciant et affectent, si ex privati amoris affectione potius quam ex divinæ caritatis motione ad opera bona inducantur, nihil merentur, et puri mercenarii nominantur. Nihilo minus licet mercedis intuitu felicitatisque cœlestis affectu Deo servire, sic ut honor Dei proprio præmio præferatur, ipsumque beatitudinis præmium quod optatur, ad Dei honorem ac gloriam ordinetur: quod qui fecerit, non erit mercenarius tantum, sed insuper et amicus, quoniam Deum atque justitiam præ omnibus amat. Isti nondum perfecti, dicuntur initialem seu mixtum habere timorem: quoniam a peccato se abstrahunt, virtutibus quoque insistunt, partim timore supplicii gehennalis, vel etiam præsentis ac temporalis, partim spe præmii supercœlestis. Verumtamen amor Dei in eis præponderat privato amori, et Dei honorem ac gloriam principaliter finaliterque desiderant: ideo sunt in statu salutis ac gratiæ.

Insuper alii recedunt a vitiis et faciunt bona solo Divinitatis amore ac divini honoris zelo sincero, tota mente ad Deum ardenter conversi, nihil utique cupientes nisi ut Deus gloriosus ac sanctus in omnibus honoretur ac diligatur; præmium vero non cogitant neque inspiciunt, quia ad se ipsos non reflectuntur, imo sibi ipsis totaliter moriuntur, ut Deo purissime vivant, quemadmodum contestatur Apostolus:7 Vivo (inquiens) jam non ego, vivit vero in me Christus. Præterea, si hi vicissim præmium cogitent et affectent, non erit hoc per inordinatam reflexionem ad se, sed per caritativam relationem ad Deum, et ob hoc quod Dei voluntas est ut æternam felicitatem desiderent, quatenus in bono confirmati, Deoque feliciter perfruentes, perfectissime vacent honori, dilectioni ac laudibus ejus: sicque præmii amor caritatis perfectioni non repugnabit. Isti sunt amici ac filii Dei, quorum mentes in ipsum caritatis divinæ zelique justitiæ sincerissimum affectum conversæ sunt. Et hi ubique et semper virtuose se habent, quoniam ratio bene agendi est in ipsis uniformis, pura ac stabilis, utpote ipsemet Deus, amor ipsius, justitiæ zelus, Divinitatis præsentia, puritatis dilectio, ingens divini honoris affectus, complacentia boni honesti omniumque virtutum.

Nunc ergo, mi frater prædiligende, vitia fuge, bona exerce potius ex purissimo Dei amore, æquitatisque zelo ac puritatis affectu, quam pœnarum formidine, vel mercedis intuitu. Et si nondum perfectionem hanc attigisti, ora Deum pro ea; interim vero fuge peccata, saltem æternæ damnationis timore, cœlestisque beatitudinis dilectione.

Footnotes

  1. 1 Petr. ii, 18. ↩

  2. Prov. xxix, 25. ↩

  3. Eccli. xxxiv, 16. ↩

  4. Prov. vii, 1, juxta LXX. ↩

  5. Joann. xv, 15. ↩

  6. Joann. viii, 35. ↩

  7. Galat. II, 20. ↩

Chapter 17 of 23