Proœmium
THE PROGRESS OF THE
1922
1
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
EXCELLENTIOREM viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut œs sonans aut cymbalum tinniens. I Cor. XII, 31; XIII, 1.
Verba sunt Apostoli ad Corinthios. Et est sensus: Quamvis loquerer linguis gentium omnium (sicut Apostolis fuit collatum donum linguarum, quo omnium hominum utebantur loquelis), loquerer etiam linguis spiritualibus angelorum; si caritatem Dei et proximorum non haberem, inanem strepitum verborum emitterem. Caritas namque est spiritualis vita creaturæ rationalis: ideo, si careat caritate, mortua est coram Deo, nec aliquid meritorie cogitare, appetere, loqui aut agere potest quamdiu privata est caritate; nec aliquod aliud donum seu charisma Spiritus Sancti, vel opus bonum ex genere, potest ei ad salutem proficere. Ideo necessitatem, dignitatem et excellentiam caritatis volens insinuare Apostolus, addit: Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem (id est perfectam atque certissimam) fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.1 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, id est, tormentis et incendiis corpus meum exponam pro defensione æquitatis aut fidei, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ex quibus verbis probatur, quod nullum opus misericordiæ, imo nec mori et comburi pro fide, placet Deo sine caritatis virtute. Imo, si aliquis sine caritate moreretur pro fidei atque justitiæ conservatione et defensione ex servili timore, æternaliter damnaretur. Ecce quam necessaria, quam salubris et præclara est caritas sancta, sine qua nec miracula, nec prophetia, nec liberalitas maxima, nec divinorum notitia secretorum neque martyrium complacent Deo !
Ideo, ne quis inaniter sibimet blandiatur et fallat se ipsum, putando et persuadendo sibimetipsi quod habeat caritatem, Apostolus docuit qualis sit caritas de qua tractat, et quæ sint opera ejus, dicens:2 Caritas patiens est, benigna est; caritas non æmulatur, id est, non invidet prosperitati alterius;3 non agit perperam, id est perverse, impediendo profectum, salutem aut commoditatem alterius; non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt; non irritatur, id est, non provocatur ad iram ex verbis aut signis alterius, nec ex injuriis sibi illatis; non cogitat malum, id est, non proponit alicui facere nocumentum; non gaudet super iniquitate, id est, de ruina et culpa proximi non lætatur, congaudet autem veritati. Alia quoque multa caritati adscribit: Omnia (inquiens) suffert, omnia sustinet, quia adversa fortiter tolerat, et aliorum defectus ac onera æquanimiter et compassionate supportat, sicut hortatur Apostolus:45 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Itaque qui istas caritatis proprietates et actiones invenit in se, pie confidere potest humiliterque sperare quod habeat caritatem. Porro qui impatiens est, et zelum habet amarum, nec proximis suis indulget ex corde, atque faciliter irritatur, indignatur et appetit ultionem, ex præinductis Apostoli verbis discat quam longe a vera ac saluberrima caritate exsistat. Conformiter qui contra proximum suum extollitur, aut cupit præesse, seu propria commoda quærit magis quam Dei honorem et proximorum salutem, non est filius caritatis, sed servus illius qui est rex super omnes filios superbiæ.6
Hæc de caritate præmisi ac breviter tetigi, quia ad eam et ejus perfectionem ordinetur omnis professio religiosorum. De qua professione, sicut rogatus sum, aliquid scribere nunc intendo, et specialiter de professione venerabilium et devotarum Regularissarum quæ clausæ sunt: qualiter ipsa professio sit intelligenda, et quando ac qualiter transgressio eorum quæ in professione continentur, sit mortale aut veniale peccatum. Quæ et omnibus utriusque sexus religiosis applicari possunt.
DE
PROFESSIONE MONASTICA¹
Footnotes
Chapter 1 of 23