Skip to the text

Articulus 3

De forma professionis Regularissarum, et qualiter sit intelligenda.

VOVETE, et reddite Domino Deo vestro.1 Nulli Christiano licet dubitare quin multo melius, salubrius, perfectius ac Deo placentius sit, facere opera bona ex voto quam sine voto: alioqui sancti Patres non ordinassent ut religiosæ personæ faciant professionem solennem. Et, ut sanctus ait Anselmus, qui bona agit ex voto, et qui professionem facit in claustro, offert arborem cum fructibus Deo. Hinc asserit S. Thomas: Quanto actus bonus procedit ex pluribus excellentioribusque virtutibus, tanto est dignior majorisque meriti apud Deum. Vovere autem Deo, est actus virtutis quæ latria appellatur, quæ inter virtutes morales est dignissima, quum sit virtus Deo cultum cærimoniamque impendens.2 Ideo facere opera bona non solum ex præcepto divino et inferiori virtute morali, sed etiam ex voto solenni, est acceptissimum Deo omnipotenti.

Denique, quamvis hic specialiter tractem de professione Regularissarum, quia ad hæc scribenda rogatus et motus a quadam venerabili Regularissa, accedente ad hoc pia instantia cujusdam excellentis, devotæ atque illustris personæ, cujus est parvitati meæ præcipere; tamen ex declaratione professionis præfatæ intendo ceterorum quoque religiosorum professiones exponere.

Itaque forma professionis Regularissæ prætactæ et consororum ipsius, est ista: Ego Soror N. promitto stabilitatem, et conversionem morum meorum, perpetuam continentiam, carentiam proprii, obedientiam secundum Regulam B. Augustini, sub perpetua clausura.

In hac professione continentur sex puncta. Quorum primum est stabilitas: per quam principaliter ac directe intelligitur perseverantia, quæ est virtus per quam homo firmiter proponit permanere in actibus bonis usque in finem, et in eisdem finaliter perseverat. De qua ait Salvator: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ad quam hortatur Apostolus, dicens:3 Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper.4 Secundum est conversio morum, id est reformatio interiorum affectionum actionumque hominis, hoc est refrenatio passionum, expurgatio intellectus a cogitationibus pravis, emundatio voluntatis a desideriis atque amoribus et delectationibus vitiosis, coercitio linguæ a verbis illicitis et aliorum membrorum ab operibus malis, evitatio negligentiæ et torporis atque omissionis culpabilis, exteriorum interiorumque sensuum repressio atque custodia ac morigeratio in exteriori apparatu et in incessu et actu: hæc omnia ad conversionem pertinent morum. Tertium est perpetua continentia, id est inviolata castitas usque ad mortem, secundum quod castitas est virtus moralis concupiscentiam carnis refrenans a consensu illicito et actu obsceno. Quartum est carentia proprii, id est voluntaria paupertas, quæ est virtus cupiditatem refrenans: per quam virtutem religiosa persona propter Deum sponte contemnit habere et possidere aliquid proprium. Quintum est obedientia, quæ est virtus per quam propria voluntas et mens sponte subjicitur Deo, et ejus vicario aut vicariæ, utputa spirituali patri aut matri, secundum tenorem Regulæ quam religiosa persona profitetur seu vovet. Sextum est clausura perpetua, id est nunquam exire de claustro, et libenter manere in eo usque ad mortem propter Deum: nisi forte propter necessariam causam, de superioris licentia exire contingeret ad aliquantulum temporis.

Hæc est brevis declaratio professionis præfatæ. Circa quam venerabilis Regularissa petiit sibi exponi quando et qualiter persona professionis istius peccaret mortaliter aut venialiter, circa aut contra hanc ipsam professionem. Et hoc præcipuam habet difficultatem circa secundum punctum in hac professione contentum, quod est conversio morum. Quum enim conversio morum omnia jam prætacta includat, et præsertim requirat reformationem affectionum refrenationemque passionum, videtur religiosa persona frangere suum votum (quod est valde grave et mortale peccatum) quotiescumque alicui passioni aut inordinatæ affectioni succumbit, hoc est, quandocumque ad iram, impatientiam aut similem passionem movetur ac labitur, aut inordinatis affectionibus superatur: quod esset valde periculosum et grave.

Nunc ergo per ordinem de his sex punctis plenius clariusque, Deo auxiliante, tractabitur; et quando circa ea peccatur mortaliter aut venialiter ostendetur.

Footnotes

  1. Ps. lxxv, 12. ↩

  2. Summ. th. 2ª 2º, q. lxxxviii, a. 6. ↩

  3. Matth. xxiv, 1. ↩

  4. I Cor. 58. ↩

Chapter 4 of 23