Skip to the text

Articulus 9

Quod unaquæque religiosa persona tanto sollicitior ac ferventior esse debet ut cohabitantes sibi ædificet et nullatenus scandalizet, quanto major est congregatio in qua manet.

QUI scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Væ homini per quem scandalum venit.

Hæc sunt verba Dei et Salvatoris ac Judicis nostri, Jesu Christi. In quibus verbis horribiliter valde loquitur contra eos qui non metuunt suos proximos scandalizare, hoc est verbo aut facto minus recto occasionem peccandi præstare. Porro pusilli vocantur homines bonæ voluntatis, sed imperfecti atque ad peccandum proclives: qui tamen peccare solent potius ex ignorantia, vel infirmitate, id est vehementia passionis, quam ex proposito ac certa malitia. Perfecti autem non scandalizantur faciliter, sed peccantibus et scandalizantibus compatiuntur, et orant pro ipsis, eosque increpant et informant. Pusillorum vero scandalizatio est maxime præcavenda, quum sit contra Dei honorem et proximorum salutem, ac duplex sit scandalizantis transgressio atque perditio.

Denique, si ita damnabile, periculosum et enorme est unum scandalizare pusillum, ut ex prætactis Christi verbis ostensum est: quæ mens concipere, quæ lingua possit exprimere quam vitiosum sit totam communitatem aut multos pusillos scandalizare, inquietare, turbare, et eos qui justi ac perfecti sunt, pravitate propria contristare, quum per Ezechielem prophetam Dominus inter gravissima Judæorum peccata computet quod justos contristaverunt, Mœrere (inquiens) fecistis cor justi, quem ego non contristavi?1

Audi, o religiose, quid præcipuus religiosorum doctor, sanctus dicat Bernardus: An non graviorem persecutionem videtur tibi Christus pati ab eo qui suggestione maligna, exemplo pernicioso, scandali occasione avertit ab eo animas quas sanguine suo redemit, quam a Judæo qui sanguinem ipsum fudit? Certe religiosus qui hoc verbum non expavescit, spiritualiter vivere non videtur. Nam, ut rursus fatetur Bernardus, Salvatori animarum non potest gravior persecutio fieri, quam ut animæ avertantur ab eo, aut a spirituali impediantur profectu. Præterea, sicut sanctus asserit Augustinus, qui in conspectu aliorum male agit, quantum in ipso est, eos spiritualiter perimit a quibus conspicitur. Imo, ut B. Gregorius protestatur, qui coram aliis scandala seminat, tot et tantis condemnationibus dignus est, a quot et quantis videtur.

Tenetur ergo religiosus proximis suis exemplaris consistere, sicut jussit Salvator, dicendo: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.2 Hoc autem impletur, quando apparet misericordia in effectu, benignitas in vultu, humilitas in habitu, modestia in cohabitatione, patientia in tribulatione. Quantis enim exempla veræ humilitatis, caritatis et aliarum virtutum præbueris, pro tantis et cum tantis æterna præmia possidebis. Ideo ait Bernardus: Nullum consilium melius arbitror, quam ut exemplo tuo doceas proximum quæ oporteat et quæ non oporteat fieri, provocans eum ad meliora, non verbo tantum, sed opere et veritate. Nempe, ut asserit Leo Papa, validiora sunt exempla, id est exemplaria seu ædificatoria opera, quam verba; et plenius est opere docere quam voce.

Hinc innotescit, quod religiosus tanto majorem gloriam promeretur, quanto inter plures exemplariter conversatur; tanto quoque graviorem damnationem incurrit, quanto inter plures perverse et scandalose se habet. Idcirco qui in medio congregationis versatur, cum summa sollicitudine studeat exemplaris esse in verbis et factis, et tanquam angelus pacis satagat de domo Dei scandala tollere.3

De hac materia notabiliter loquitur in suis sermonibus Eusebius Emisenus: Si bene perspicimus, non solum solitudo ista (id est locus monasterii) constringit et obligat nos ad conversandum perfecte, sed congregationis etiam multitudo. Nam sicut pretiosum atque præcipuum est, in medio multorum bene agere, plurimos ad profectum exemplo boni operis excitare; ita periculosum et perniciosum est, negligentius tepidiusque agendo, multorum devotionem impedire, multorum animas depravare. Hoc autem cur dico? Quia (quod pejus est) facilius invenimus qui ea quæ deteriora sunt quam qui meliora sectentur.

Itaque qui inter multos vitam agere statuerunt, cum grandi fructu sunt diligentes, aut cum grandi periculo negligentes. Unde felix est illa anima quæ dum bene in congregatione versatur, multorum gaudium est, et plurimi ex ea ædificantur aut illustrantur. Itaque, si in congregatione positus religiosus obedientiam tenuit, si patientem humilemque se præbuit, quantos ædificavit, tantos et fœneravit, et quantum bonum ex se proximis commendavit, tantum in sua lucra convertit. Si vero per inobedientiam vel superbiam alios ad peccandum induxit, quantos destruxit, de tantis periculum damnationis incurrit, et peccatum quod ab eo semel processit, ad ipsum multipliciter redundavit. Quamobrem, sicut ille valde admirandus est atque laudandus, cujus cursus multorum profectus est; ita ille merito lugendus est, cujus vita multorum ruina est.

Itaque in medio multorum positi, ea quæ ad ædificationem pertinent agere studeamus, ne vitia nostra aliorum virtutibus noceant, ne aliorum fervorem tepor noster debilitet, ne aliorum patientiam iracundia nostra violet, ne aliorum humilitatem superbia nostra depravet, ne aliorum ardentes lampades exstinguamus, si nostras illuminare negligimus. Et quidem stultæ illæ virgines, quantumlibet stultæ, non tamen lampades alienas exstinguere, sed suas illuminare cupiebant.4 Ad istarum ergo virginum similitudinem, si alicui nostrum deest pinguissima gratia humilitatis, si fidei ignis, si flamma fervoris, si oleum caritatis, si lumen discretionis; veniat ad eos quos in his bonis magis abundare perspexerit, et gratiam proximi sui in se, non auferendo, sed imitando, transfundat, et bona possessionis alienæ sine damno, imo cum lucro possessoris, invadat. Benedicta Deo illa anima cujus humilitas alterius confundit superbiam, cujus patientia proximi exstinguit iracundiam, cujus obedientia pigritiam alterius tacite increpat, cujus fervor inertiam alieni teporis exsuscitat; qui oculum cordis proximi sui turbatum præ ira, verbo consolationis et ædificationis illuminat. Melior est hic quam ille qui proximum suum ab aliquo contristatum aut tentatum, multiloquio suo adjuvat ad ruinam. — Hæc Eusebius.

Itaque caveat unusquisque ne sit alteri occasio perditionis, aut detrimenti, sed profectus ac majoris salutis.

Footnotes

  1. Ezech.xiii, 22. ↩

  2. Matth. 16. ↩

  3. Matth. xiii, ↩

  4. Matth. IV, 8. ↩

Chapter 10 of 23