Articulus 11
De voluntaria paupertate quam profitentur religiosi.
VULPES foveas habent, et volucres cœli nidos;1 Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Hæc verba locutus est de se ipso Sponsus cœlestis, Dominus Jesus Christus, qui quum dives esset, propter nos pauper factus est, ut ejus inopia divites essemus, id est, merito suæ paupertatis spirituali opulentia gratiæ ac virtutum atque donorum Spiritus Sancti adimpleamur.2
Hanc paupertatem Filii Dei cupientes aliqualiter imitari, religiosæ personæ paupertatem promittunt, prout paupertas est virtus per quam temporalia contemnuntur amore Sponsi cœlestis, ita quod de eis nil proprium possidetur neque appetitur. Ideo quotiescumque persona religiosa aliquid proprium cupit habere aut habet, aut aliquo proprio utitur, toties professionem suam transgreditur, et valde mortaliter peccat. Si autem tentetur de habendo aliquid proprium, nec satis cito viriliterque resistat tali tentationi, quamvis non consentiat plene; venialiter peccat, quemadmodum si tentetur de vitio aut concupiscentia carnis.
Itaque parum est, imo et religioso nil prodest, terrenas opes et propria cuncta relinquere, nisi mentem suam expurget ab omni cupiditate et inordinato affectu circa terrena et temporalia bona, nec quidquam de temporalibus cupiat tanquam proprium possidere, imo nec in communi, nisi in quantum utile aut necessarium est pro moderata et sobria corporis sustentatione, ut aptius sit ad religiosa Dei obsequia, juxta illud Apostoli: Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.3 Hinc ait Eusebius: Hunc modum sibi specialiter imponere debet religiosus, ut tantum habeat quantum necessitas poscit, non quantum cupiditas concupiscit. Etenim nisi ex corde pauper sis et affectu, paupertas tua non virtus, sed miseria judicanda est.
In hac re quædam religiosæ personæ valde insipienter ac culpabiliter habent se, quæ licet nil proprium habent nec cupiunt, verumtamen in his quæ earum usui conceduntur, non sola necessaria provisione contentæ sunt, sed aliqua curiosa atque superflua petunt, procurant et amant, et circa ea tam immoderate afficiuntur, ut confratribus aut consororibus suis ea vix velint ad modicum tempus concedere, nec sine turbatione, murmuratione et indignatione patiantur ea sibi a superioribus suis auferri: quod periculosum est, et vitio proprietatis valde propinquum, prout magni patres Cassianus et Climacus contestantur. Et quoniam corda sua ab inordinatis affectibus circa terrena non satis purificant, idcirco interdum pro amissione, ablatione aut deterioratione vilium rerum eis ad usum concessarum tam impatientes et turbulentæ redduntur, ut homines sæculares pro magnis damnis vix tantum tristentur aut perturbentur:4 quia, ut tactum est, nisi amor desideriumque habendi terrena plene et integre exstirpentur de corde, ipsa inordinata affectio ardentior est in parvis, et plus vexat et inquietat in minimis. Tales personæ parum aut nihil in religione proficiunt, sed manent in passionibus et fæcibus ac puerilitatibus suis.
Advertat et ponderet religiosus quod doctor ille famosus, dominus Guillelmus Antisiodorensis, ait in Summa sua: Tenuitas victus et vestitus ita sunt de essentia religionis, quod super ea non cadit dispensatio. Cur ergo religiosi emunt, quærunt et procurant superflua, nec necessariis sunt contenti, sed agrum agro, domum domui, possessionem possessioni conjungunt, non sine grandi scandalo et oblocutione pusillorum et sæcularium hominum, quum tamen religiosi maxime teneantur esse omnibus exemplares? Atque, ut sanctus affirmat Hieronymus, quidquid vitari potest salva triplici veritate, utputa veritate doctrinæ, veritate vitæ, et veritate justitiæ, hoc vitandum est etiam a sæcularibus
A (quanto magis a religiosis?) propter vitanda scandala pusillorum.
Certe, ut asserit Cassianus, cupiditas aut avaritia a religiosis personis in exordio conversionis earum faciliter vincitur ac vitatur; sed si rursus cœperint cupiditatem admittere, fiunt cupidæ nimis, ac difficillime a cupiditate purgantur, imo multis sæcularibus fiunt avariores: quod est vehementer detestabile ac deflendum.
Insuper sunt quidam religiosi votum suæ paupertatis non satis pensantes, quibus si a superioribus suis non ministretur de cibo, potu, vestitu aut consimilibus ad voluntatem eorum, mox indignantur, obloquuntur ac murmurant, sicut de impiis in Psalmo cantatur: Si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.5 Imo nonnulli qui in domibus suorum parentum vix tenuem alimoniam habuissent, jam in claustro abundantiam quærunt.
Attendat ergo religiosus, quod terrena reliquerit nec proprium habeat, quatenus cor suum a variis distractionibus, curis et affectionibus liberatum et ereptum, in Deo suo totaliter occupetur, accendatur, stabiliatur et quietetur; atque hoc indefesse conetur: sicque curiosa, superflua, delicata et carnalia spernet.
Footnotes
Chapter 12 of 23