Skip to the text

Articulus 20

Brevis formula vitæ virtuosæ ac spiritualis profectus.

CUSTODI temetipsum et animam tuam sollicite.1 Ars artium est, vivere Deo, et compendiose proficere. Si ergo vis cito copiosum obtinere profectum, Deum stude super omnia semper diligere, et te ipsum non ames nisi pure in Deo, hoc est, omnia illa desideres et acceptes quæ tibi magis expediunt ad complacendum Deo, atque ad obtinendum felicitatem æternam, id est adversa et aspera, correptiones et correctiones pro tuis peccatis, abstinentias, jejunia, disciplinas, vigilias. Ama nesciri, opta subesse; honores, promotiones, laudes, adulationes abhorre. Adversarios et persecutores tuos cordialiter dilige, tanquam purgatores et locupletatores animæ tuæ. Nullam horulam temporis tibi concessi infructuose expendas.

Ante orationem et psalmodiam atque Horarum persolutionem, cor tuum recollige. Propriam vilitatem, defectuositatem et vitiositatem attende; Creatoris quoque altissimi majestatem, dignitatem excellentiamque immensam considera: et ita cum omni humilitate, attentione, timore et reverentia ac fervore Omnipotentem adora, lauda et cole. Ab ejus invocatione et laude nunquam (quantum possibile est) cesses.

Antequam eas dormitum recogita qualiter diem expenderis, quid boni in eo omiseris, quid mali commiseris; tunc reprehende et disciplina te ipsum, veniam pete, emendationem propone, confiteri intende, satisfacere stude.

Deum jugiter ora ut in omni virtute et gratia te confirmet, perficiat et conservet. In divino amore te exercitare non desinas, contemplando quam perfectus et infinitus sit Deus æternus et gloriosus in omni bonitate, amabilitate, pietate, dulcedine, pulchritudine, felicitate, justitia, sanctitate, sapientia, potestate, libertate, perfectione et gloria; atque in horum contemplatione accendatur cor tuum prævalide in ipsius sincerissima caritate.

Adspira et ingemisce ad Deum, dicendo: O Deus omnipotens, o suavissime et incomparabiliter bone, amabilissime ac gratiosissime Deus, quamdiu manebo in hac mea imperfectione, negligentia, frigiditate et defectuositate? Quando te toto corde ardenter amabo? Quando in tuæ dilectionis fervore stabiliter permanebo? O fons omnis bonitatis, dulcedinis et decoris, accende me tuo sancto et puro amore totaliter; fac me tibi quotidie magis devotum, gratum, perfectum; indesinenter posside totum cor meum. Fac me coram te quotidie magis custoditum, timoratum, sollicitum, et in omni conversatione mea magis sincerum ac tibi complacitum, atque in tua laude, contemplatione, dilectione et cultu quotidie jucundiorem ac fortiorem.

Footnotes

  1. Deut. IV, 9. ↩

Chapter 21 of 23