Skip to the text

Articulus 6

Quid sit conversio morum, et qualiter impleatur; et quando ac quomodo religiosa persona circa hanc mortaliter aut venialiter peccet.

EXSPOLIANTES vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.12 Inter sacrificia veteris Testamenti unum fuit dignissimum, quod holocaustum vocatur: quod ad divinæ majestatis reverentiam totaliter comburebatur. Per quod religiosæ præfigurabantur personæ, quæ ex caritatis fervore debent se ipsas totaliter Deo offerre ac ejus obsequiis mancipare. Idcirco religiosi morum suorum conversionem Deo promittunt: ut si in sæculo erant superbi, iracundi, impatientes, pigri, gulosi, immundi, inanes, instabiles, invidi, loquaces, avari, contentiosi aut obloquentes, jam de cetero in claustro digne conentur et efficaciter studeant esse humiles, mansueti, patientes, fervidi, sobrii, continentes, timorati, stabiles, caritativi, silentes, pauperes, pacifici et bene de proximis suis loquentes; et qui ante temerarie judicabant, proximosque spernebant, atque ex levibus causis ac signis suspicabantur mala de aliis, et verba et facta proximorum interpretabantur in pejus, jam de cetero ab omni incauto, temerario, usurpato proximorum judicio prorsus abstineant, discutiantque, judicent ac dijudicent semetipsos, nec mala faciliter de aliis suspicentur, imo verba et facta ipsorum interpretentur in melius.

Itaque ad morum conversionem pertinet singulas vires animæ reformare, in verbis et actibus ordinatum consistere, interiores exterioresque sensus reprimere: quatenus sicut religiosus totum quod est et habet in anima et corpore, a Deo accepit, sic totum hoc ad Dei cultum, amorem et honorem convertat, nec aliquid sui relinquat sibi, sed quam fervens et sollicitus fuit aut esse potuit in sæculo ad complacendum hominibus, atque ad obtinendum propriam laudem, honorem, delectationem et commodum, tam (imo et multo plus) sollicitus sit et fervens in claustro ad complacendum Altissimo, ad vilipendendum ac castigandum se ipsum, ad promovendum Creatoris honorem, laudem et gloriam; et sicut in sæculo alios multipliciter scandalizare non timuit, sic de cetero summe devitet ne aliquem scandalizet, sed verbis et actibus universos ædificare conetur.

Stude ergo et satage, o religiosa persona, intellectum tuum et rationem ab omni errore et falsitate, ab omni cogitatione inani et prava, ab omni distractione, præsertim tempore orationis ac divini Officii, expurgare et custodire. Sanctis et salubribus meditationibus, contemplationibus divinorum, consideratione defectuum propriorum, commemoratione dominicæ passionis, recordationibus beneficiorum promissionumque Dei mentem tuam stude implere, ornare et exercere. Cogita semper Omnipotentis præsentiam et adspectum; indesinenter attende quid Deus requirat a te, et qualiter satisfacere queas tuæ professioni. Quotidiana tua peccata quotidie pensa, defle, emenda; sicque tibi ipsi in tantum displiceas et vilescas, ut omni confusione et pœna, omni correptione et correctione te reputes dignam, nec alios asperneris aut vilipendas, neque alicui indigneris, irascaris aut detrahas, quamvis videatur offendere te. Si ista peregeris, intellectum tuum et rationem reformabis, custodies et ornabis.

Voluntatem quoque tuam ab omni malitia, invidia, amaritudine fellea, crudelitate, pertinacia, duritia, elatione, ambitione, cupiditate ac privato amore emunda atque præserva; et eamdem omni virtuositate, interna ac spirituali suavitate, pietate, fervore divini ac fraterni amoris, dirigibilitate, humilitate, adimple ac perfice: ut nemini serves iram, nulli signa aversionis ostendas, imo cunctis caritatem benevolentiamque demonstres verbo, signo et opere, potissime his qui tibi graviores esse videntur, quatenus nequaquam vincaris a malo, sed vincas in bono malum;3 sicque totum cor tuum in affectum totius bonitatis ac virtuositatis sincerissime transformetur, ita ut vix queas malum cogitare de proximo tuo, nullique noceas, sed cunctis prodesse coneris.

Insuper memoriam tuam ab inutilium et noxiorum recordatione refrenes, injuriarum tibi forsan factarum confestim obliviscaris, atque in rebus salubribus ac divinis totam tuam defigas memoriam.

Interiores quoque sensus tuos a vanis et stultis phantasiis, ab immundis et indecentibus imaginationibus semper purges et custodire non cesses; et quoties sentis tibi intus occurrere vana et vitiosa, toties te inde statim avertas, atque ad dominicæ passionis memoriam, et ad cetera salutaria jam præfata, cogitationem et affectionem tui cordis convertas. Præterea, ab omni immoderantia et impetu passionum, quæ sunt motus et affectiones sensitivi appetitus, te abstinere oportet, ut de rebus sensibilibus exterioribus non appetas, nec contristeris, nec delecteris, nec timeas, nisi secundum Deum, videlicet ordinate ac juste: sicque circa cibum et potum, circa vestes et alia utensilia quibus uteris et indiges, non afficiaris nisi in quantum tibi utilia aut necessaria sunt ad bene vivendum, ad spiritualem profectum, et ad animæ tuæ salutem; sicque omnem superfluitatem, curiositatem et sensualem delectationem omnino devites.

Amplius, exteriores sensus tuos te oportet compescere, ne mors culpæ ingrediatur animam tuam per corporis tui fenestras, hoc est, per visum incustoditum, per audientiam illicitorum verborum, per indecentem contactum, per delectationem gustus, odoratus aut tactus. Sed et linguam potissime te refrenare oportet ab omni fractione silentii, a maledicta detractione, a diabolica seminatione discordiæ, a serpentina susurratione, a damnabili murmuratione, a contentione pestifera, a loquacitate vitiosa ac fatua, sicque sola necessaria, ædificatoria, utilia loqui apto loco et tempore, cum vera discretione et recta intentione. Postremo, totum corpus tuum et omnia membra ejus divino obsequio exhibe semper, alacriter præpara in omni vigilia et labore, in abstinentia, jejunio, disciplina et castigatione, in incessu modesto et apparatu maturo.

Ecce in his reformatio morum consistit: quæ et hoc requirit, ut quanto quis magis excessit in aliqua passione et culpa, tanto deinceps plus studeat se exercere in virtute passioni et culpæ illi contraria.

Præterea, conversio ista morum multa includit, et est quid unum aggregative sicut exercitus, non unum simpliciter sicut unus homo. Ideo, si religiosa persona committat aliquid moribus bonis contrarium, seu conversioni morum oppositum, intus in anima, vel in verbis aut factis, non ex contemptu suæ religionis aut professionis, neque ex pertinacia cordis, sed potius ex ignorantia, aut infirmitate vel fragilitate humana, seu ex vehementia tentationis; hoc non videtur mox esse contra votum suæ professionis quo ad morum conversionem se obligavit, quamvis aliunde possit esse peccatum mortale: ut si sit contra præceptum Dei sive Ecclesiæ, sicut dum excedit per gulam, acediam, iram, aut similem passionem. Nec talis particularis excessus contrariatur toti morum conversioni, sed parti ipsius.

Votum quoque conversionis morum quum sit affirmativum, obligat semper, sed non ad semper. Idcirco, si religiosa persona fiat multum remissa, negligens et tepida, ita quod de spirituali profectu non curet, nec in uno neque in alio conetur se reformare, abnegare ac vincere, sed in claustro gerat cor sæculare, et quantum potuerit, habeat se mundane, externas et carnales consolatiunculas, loquacitates, dissolutiones quærendo et acceptando, nec coram Deo sollicite conversando; hoc directe repugnat suæ professioni ac promissæ morum conversioni. Conformiter professioni contrariatur, si ex contemptu et pertinacia peccet, aut immansivam, inflexibilem seu incorrigibilem exhibeat se. Tenetur namque ad perfectionem quotidie tendere.

Hinc in libro de Præcepto et dispensatione sanctus scribit Bernardus: Sane interest qua causa, quo affectu, qua intentione, quo præcipiente in quove præcepto aliquid fiat. Ex quibus verbis elicitur qualiter transgressio aggravetur aut allevietur.

Specialiter quoque vitanda est religioso consuetudo agendi aliquid contra regulam aut morum conversionem: quia irrefrenata consuetudo peccandi includit contemptum, nec simul stare videntur conversio morum et consuetudo ei contraria.

Advertendum est etiam diligenter quod iterum ait beatus pater Bernardus: Dividenda est (inquiens) in duo universa hæc observantia regularis, videlicet in præcepta et remedia. Præceptis instruimur contra peccata, remediis restituitur et reparatur post peccatum innocentia. Sic ergo professio nostra complectitur duo ista, ut dum professus in aliquo regularium mandatorum excesserit, si ad remedium æque regulare confugerit, etsi convincitur transgressor mandati, non tamen prævaricator pacti (id est promissi). Ideo illum solum censuerim fregisse votum et violasse propositum, qui contempserit præceptum atque remedium (hoc est pœnam et satisfactionem ab Ordine institutam). — Hoc advertant ac timeant, qui suas culpas non recognoscunt humiliter, nec correctionem et castigationem suscipiunt patienter, sed se impudenter excusant, ac præsidenti faciliter indignantur et dure loquuntur: quibus gravissima instat damnatio, nisi a tantis perversitatibus resipiscant, seque condigne emendent, humilient, defleant et accusent.

Footnotes

  1. Eph. IV, 24. ↩

  2. Coloss. 9; ↩

  3. Rom. xii, 21. ↩

Chapter 7 of 23