Articulus 14
De variis causis et motivis quæ omnem religiosam personam inducere debent ad fortem impletionem voti obedientiæ, et aliorum quæ in sua professione ac regula continentur.
QUÆCUMQUE vovi, reddam pro salute Domino.1 Ad indefessam atque idoneam impletionem suæ professionis inducere debet quemlibet religiosum, ipsa obligatio permaxima suæ solennis promissionis quam fecit Altissimo : quæ major ac fortior est quam obligatio juramenti, ut dictum est. Videmus autem quod etiam homines sæculares, ruteri et militares ac bellatores, et qui Deum non metuunt, in tantum abhorrent violationem suæ promissionis ac juramenti, propter vitandam humanam diffamiam, ut quum capti fuerint et sub juramento seu promissione redeundi infra tempus taxatum dismissi fuerint, revertantur, quamvis sciant se diro carceri mancipandos, aut aliter puniendos, vel etiam occidendos.2 Quanto magis satagere debet religiosus, ut ea quæ Deo vovit aut juravit, fideliter indilateque impleat, ne coram Omnipotente et omnibus Sanctis ejus inveniatur et sit perfidus, infamis, damnabilis?
Secundo ad hoc incitare debet religiosum, ineffabilis magnitudo atque enormitas peccati quod in transgressione professionis consistit, quod perjurio gravius est. Ideo, ne religiosus tam abominabilis, vilis et impius coram Deo reddatur, debet incessabilem diligentiam adhibere ut professionem suam persolvat.
Tertio ad hoc religiosus debet induci, ex consideratione et horrore æternalium tormentorum acerbissimorum quæ violatoribus suarum professionum infliguntur : qui præ ceteris in inferno tanto acrius intolerabiliusque torquentur, quanto eorum scelera sunt enormiora. Similiter consideratio et pavor rigorosissimi judicii Dei eis imminentis qui sua vota transgrediuntur, ad exsecutionem votorum virilem accendere debet omnem religiosum. O quali vultu adspiciet Sponsus cœlestis, Judex supremus, animas religiosorum, præsertim monialium, quæ sibi fidelitatem non servaverunt, sed cum dæmonibus spiritualiter fornicatæ sunt, aut corporaliter quoque cum amatoribus alienis !
Quarto ad hoc provocare debet, contemplatio gloriosissimæ beatitudinis quæ observantibus suam professionem promissa est ac præstanda. Quanto enim in hac vita se ipsos plenius offerunt Deo et ejus servituti se mancipant, tanto in regno cœlesti Deus se ipsum plenius, clarius atque suavius reddet, conjunget et applicabit se ipsis. Et quanto plus propter Deum suas fregerunt ac abjecerunt voluntates, et quo per obedientiam profundius humiliaverunt se ipsos, eo in paradiso cœlesti Deus omnipotens gloriosius adimplebit voluntatem ipsorum, eosque sublimius collocabit. Hinc in Vitaspatrum narratur, quod quidam sanctorum Patrum in ecstasi positus, vidit quatuor genera hominum Deo placentium. Unum fuit infirmorum qui in suis infirmitatibus patientiam habent et Deo regratiantur. Secundum fuit eorum qui hospitalitatem et opera misericordiæ exhibent. Tertium fuit omnino solitariorum. Quartum fuit cœnobitarum, qui sub spiritualis patris aut matris regimine serviunt Deo. Hi erant majores in gloria, et torquibus uti aureis videbantur, quia præ ceteris propriam voluntatem propter Deum integralius dereliquerunt.
Quinto ad idem inducere debet consideratio Salvatoris, qui propter nos factus est obediens Patri usque ad mortem; et passioni proximus dixit ad Patrem :3 Non quod ego volo fiat, sed quod tu; et antea : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.
Consideratio quoque obedientiæ sancti Abrahæ, et omnium religiosorum sanctorum, qui in magnis et arduis fidelissime atque promptissime obedierunt.
Sexto, quia Deus omnipotens per multa præclara miracula ostendit sibi obedientiam esse gratissimam: ut patet in eo qui ad jussionem abbatis filium suum infantulum projecit in fornacem ardentem, et mansit ibidem puer illæsus; similiter in discipulo Pauli abbatis, qui ad jussionem sui abbatis cingulo proprio ligavit draconem, et ligatum duxit usque ad claustrum; in Fratre quoque qui mortuum suscitavit merito obedientiæ suæ; atque in S. Mauro, discipulo beatissimi Benedicti, qui cucurrit super aquas quasi super terram, et puerum nomine Placidum submersum extraxit de aqua.
Septimo, quia divina Scriptura et omnes Patres sancti, exemplo et verbis ac scriptis obedientiam maxime laudaverunt.
Octavo, quoniam obedientibus et veris religiosis dat Deus multiplicem consolationem, mentis tranquillitatem, conscientiæ serenitatem, et copiosum in omni gratia ac virtute profectum. Etenim quanto plus amore Dei spernunt ac vitant solatia carnalia et mundana, et timorati sunt in jugi cordis custodia, tanto copiosius promerentur consolationes spirituales, internas, divinas. De talibus quippe Propheta loquitur Deo: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum! Proteges4 eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum, abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum. Itaque monialis reclusa, et omnis religiosa persona, cupiens increatam et infinitam Sponsi æterni dulcedinem experiri, ac futuram beatitudinem dulciter prægustare, vanas et viles consolatiunculas spernat, loquacitatem et rumores sæculares devitet, custodita sit corde, et sollicita jugiter coram Deo ne eum offendat in aliquo.
Nono, quoniam tanta est obedientiæ virtus, ut Deus omnipotens dicatur obedientibus obedire, id est per modum obedientis se circa illos habere, preces et desideria eorum celeriter exaudiendo, sicut patuit in Josue, de quo ait Scriptura: Non præteriit Josue de universis mandatis Domini ne unum quidem verbum.5 Et de eodem viro ait Scriptura divina: Dixit Josue, Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon.6 Steterunt itaque sol et luna in medio cœli spatio unius diei, obediente Deo voci hominis.
Decimo et maxime debet religiosa persona implere fideliter sua vota ex puro Dei amore, potius quam intuitu præmiorum aut timore suppliciorum. Et quanto ille Sponsus, cujus sapientia, nobilitas, pulchritudo, dulcedo, excellentia, perfectio, felicitas finem prorsus non habet, gratiosius et amorosius se habuit circa eam, tanto et ipsa religiosa persona infatigabilius debet conari ut sit grata, fidelis, ac toto corde intenta atque unita Sponso superno.
Hæc de obedientia tacta sint, quæ est quintum punctum in professione Regularissarum præfata contentum.
Præterea, si quæratur cui monialis magis obedire teneatur, suæ abbatissæ seu matri spirituali, an confessori: respondetur, quod quantum ad ecclesiastica sacramenta magis obedire tenetur rectori et confessori; in his vero quæ ad observantiam pertinent regularem, magis adstricta est obedire matri spirituali, cui et obedientiam vovit: sicque obedientia illa essentialis est suæ professioni, et major quam obedientia quam confessori tenetur.
Footnotes
Chapter 15 of 23