Articulus 18
De aliquibus documentis ad religiosos spectantibus, ex libris Joannis Cassiani.
HOMO homini reservat iram, et a Deo quærit medelam?1 Hoc est quod Dominus Jesus Christus ait in Evangelio :
Quum statis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester cœlestis dimittat vobis peccata vestra;2 quod si vos non remiseritis, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra. Quumque doctrina hæc ad omnem pertineat Christianum, quanto magis ad religiosas personas ?
Hinc loquitur Cassianus : Religiosus ad perfectionem tendens, ab omni vitio iræ et indignationis alienus consistere debet. Et si proximum delinquentem velit corripere, tam caritative, mansuete, juste ac discrete id faciat, quod non lædat se ipsum per iram, impatientiam aut rancorem, nec alios scandalizet. Etenim eum qui alterius vitium vult curare, oportet spiritualiter sanum esse, ne ei dicatur :3 Medice, cura te ipsum. Quid ergo dicemus de his qui iram et impatientiam aut indignationem multis diebus portant in corde; qui etsi dicant se verbis non irasci, tamen reipsa et opere indignari atque irasci proximis suis probantur, quia nec solita affabilitate illis loquuntur, nec congruenter eos appellant, nec amicitiæ signa eis ostendunt, imo sua taciturnitate et prattatione interdum plus provocant illos, quam si eis cor suum effunderent ?
Præterea, si quis ad tantam mentis obdurationem, insipientiam labatur, ut ex vehementia passionum suarum ab ecclesiasticis sacramentis retrahatur atque abstineat, talis ineffabiliter errat, et victus est ac deflendus et acriter puniendus, quum tanta impietas in sæcularibus quoque hominibus intolerabiliter magna, gravis damnabilisque consistat. Hinc, ut asserit Cassianus, non solum foris refrenanda est ira a verbis et factis pravis, sed est etiam ab arcanis pectoris funditus eruenda, ne ejus caligine obscurati, a susceptione salubris consilii ac salutaris scientiæ impediamur, nec templum Spiritus Sancti esse possimus. Qui enim iram portat in corde, etiamsi mortuos suscitet, Deo placere non valet. Cohibitus quoque iracundiæ motus in corde, quamvis eos qui adsunt homines non offendat, attamen splendidissimum lumen Spiritus Sancti impedit et excludit a mente, ac si effunderetur in publicum. Nec vult Salvator iram ad momentum in corde manere, qui nec spiritualia orationum nostrarum sacrificia permittit nos sibi offerre, si vel alium aliquid rancoris contra nos habere cognoscimus.4
Præterea, quidam tamdiu patientes et humiles esse videntur, quamdiu non contingit eis aliquid voluntati eorum contrarium. Si vero occurrat eis adversitas aliqua, aut alicujus commotionis occasio, apparebit quam longe a vera humilitate, patientia et mansuetudine distent. Tunc enim erumpunt passiones ac vitia quæ latebant, et tanquam equi indomiti otio longiori nutriti, in damnum miserorum acrius surgunt. Idcirco passiones sunt radicitus exstirpandæ, ita ut nec contra res inanimatas et mutas provocemur ad iram.
Insuper vitanda est omni religiosæ personæ vana gloria : quæ est vitium periculosum et inquietum, quod religiosos vere devotos solet multum vexare; et quo magis dejicitur, magis insurgit. Sed hoc vitium vincit qui omne bonum Deo indesinenter cum omni humilitate et gratiarum actione adscribit, et propria pensat peccata, se quoque advertit esse incertum an in caritate exsistat, et an finaliter sit salvandus.
Footnotes
Chapter 19 of 23