Skip to the text

Articulus 5

De his quæ stabilitatem nutriunt et confortant.

OPTIMUM est gratia stabiliri cor.1 Homo ex sua natura fragilis est atque instabilis : idcirco per gratiam et virtutes ac dona Spiritus Sancti indiget roborari, juvari ac stabiliri in bonis. Denique, sicut passiones et vitia, fatuitas et insipientia efficiunt hominem vagum, dissolutum, instabilem ; sic gratia et virtutes, prudentia et sapientia faciunt eum stabilem, uniformem, constantem et probum. Unde in Ecclesiastico legitur : Homo sanctus in sapientia manet ut sol ; stultus autem mutatur ut luna.2 In Job quoque scriptum est : Si iniquitatem quæ est in manibus (id est operibus) tuis abstuleris, stabilis eris, et non commoveberis .3

Itaque qui cupit in vera stabilitate proficere, conetur cor suum a passionibus et peccatis purgare, in gratia et virtutibus crescere, in prudentia ac vera sapientia quotidianum adipisci profectum, et non sequi impetum passionis, sed rectum judicium rationis, ac Deum semper habere præ oculis.

Secundo ad stabilitatem multum specialiter confert caritas Dei. Etenim ubi amor, ibi oculus ; et quod quis ferventius diligit, in illo magis quiescit. Idcirco, quo religiosa persona plus proficit in divino amore, tanto robustius Deo virtutibusque inhæret, et in perseverandi proposito radicatur.

Tertio stabilitatem hanc nutrit diligens consideratio æternalium tormentorum quæ instabilibus atque apostatis infliguntur ; consideratio quoque districtionis metuendissimi judicii Dei, qui infideles, carnales, instabiles et perversos religiosos durissime judicat, damnat ac punit.

Quarto stabilitatem istam confortat et alit attenta consideratio futuræ, æternæ et maximæ felicitatis ac gloriæ fidelibus, virtuosis ac stabilibus religiosis præparatæ ac dandæ. Etenim consideratio remunerationis minuit vim laboris, ac incitat et confortat animum laborantis. Et utique tanta est pulchritudo lucis æternæ, tanta est beatitudo et merces paradisi cœlestis, tanta dignitas beatificæ visionis supergloriosissimæ Trinitatis, quod licet non essemus eas habituri nisi per horulam unam, dignum esset mille annis pro eis usque ad sanguinem laborare.

Quinto ad proficiendum in mentis firmitate ac stabilitate atque custodia cordis maxime confert et adjuvat, quod homo faciat sibi consuetudinem cogitandi divinæ majestatis præsentiam in omni loco, actu et tempore, et cum sancto Elia jugiter dicat in corde suo :4 Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.5 Sic enim erubescet se negligenter ac viliter coram Deo habere, et divini rigorem judicii formidabit ; quumque senserit se mente distractum a Deo, protinus revocabit cor suum ad Dei considerationem, dicendo : Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Sicque cum sancto David dicere poterit : Oculi mei semper ad Dominum.6

Sexto ad stabilitatem inducit consideratio propriæ professionis, et rite pensare quam ineffabiliter enorme atque damnabile sit professionem hanc violare, et quam inhonestum ac offensivum sit hoc coram omnibus angelis Dei et Sanctis ac bonis hominibus.

Septimo ad stabilitatem inducit, se ipsum strenue exercitare in actibus bonis, et omnem otiositatem pigritiamque vitare ac semper agere aliquid boni. Ex multis etenim actibus bonis generatur habitus virtuosus consuetudoque bona: quæ est velut altera natura, quia per eam prompte ac delectabiliter operamur ea quæ Deo sunt placita.

Octavo stabilitatem hanc nutrit assidua oratio qua Omnipotentem fervide deprecamur ut in vera stabilitate nos roboret semper ac servet.

Ut ergo, o religiosa persona, in sancta stabilitate proficias et persistas, stude in divino amore proficere, in Creatore tuo incomparabiliter bono, pulchro, dulcissimo libentius quam in creaturis quiescere. Novissima tua sollicite præmeditari non cesses; districtionem intuere divini judicii, damnationem religiosi instabilis, gloriosissima sempiternaque præmia religiosi perseverantis. Divini quoque vultus præsentiam indesinenter attende; acediam fuge, omne tempus tibi concessum fructuose expende, nec desinas Dei auxilium implorare. Postremo, hæc omnia agere tanto plus necessarium est monialibus, quanto feminæ naturaliter magis instabiles esse solent.

De laudibus autem et effectibus perseverantiæ hoc sufficiat tangere, quod ipsa est virtutum omnium complementum, decor et gloria: quæ sola coronari meretur, sine qua nulla virtus, nullum meritum æternam felicitatem sortitur; sine qua nec orans in suis petitionibus exauditur: quia, ut ait Salvator, oportet semper orare et non deficere.7 Hinc hortatur Apostolus: Benefacientes nolite deficere;89 tempore enim suo metemus non deficientes. Itemque: In disciplina perseverate. Dominus quoque in Apocalypsi:10 Esto (inquit) fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.11 Idcirco ait Gregorius: Incassum bonum agitur, si ante vitæ terminum deseratur.

Footnotes

  1. br. xiii, ↩

  2. xi, 14, ↩

  3. imebis ↩

  4. III Reg. ↩

  5. xvii, 1. ↩

  6. Ps. xxiv, 15. ↩

  7. Luc. xviii, 1. ↩

  8. II Thess. III, 13; ↩

  9. Galat. VI, 9. ↩

  10. Hebr. xii, 7. ↩

  11. Apoc. II, 10. ↩

Chapter 6 of 23