Articulus 2
Quod sancti Patres in Regulis suis primo et maxime ad caritatem, pacem et concordiam exhortati sunt universas Ordinum suorum personas.
OBSECRO vos ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.1 Sancti Patres Ordinum fundatores, scientes quod religiosæ personæ in primis teneantur ad evangelica Christi præcepta, præsertim ad duo caritatis mandata dignissima, sine quorum observatione nil prosunt observantiæ regulares aut vota monastica, circa Regularum suarum exordia ferventissime ac diligentissime docuerunt, hortati sunt et jusserunt, ut cunctæ Ordinum suorum personæ in primis studeant irreprehensibiliter adimplere duo caritatis præcepta, et pacem internam cum Deo atque concordiam cum proximis suis habere. Nam pax et concordia ex caritate nascuntur.
Hinc gloriosus Hieronymus ait in primo capitulo Regulæ suæ : Quis modus vivendi primo arripiendus sit Sororibus in monasterio constitutis, Christus instruit, dicens : Si vis ad vitam intrare, serva mandata. Et quæ sint illa docuit, dicens :2 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut te ipsum.3 Pensate sollicite, quod sine adimpletione præceptorum istorum nemo ingreditur ad vivendum Deo. Idcirco Apostolus non gloratur in linguis angelorum et hominum, non in cognitione mysteriorum Dei, non in spiritu prophetiæ, sed in caritate.4 Hæc sola facit hominem Deo viventem ; hæc religiosos, hæc monachos facit ac moniales.
Sine caritate monasteria sunt tartara, et habitantes in eis sunt dæmones. Porro cum caritate monasteria sunt paradisus in terris, et commorantes in ipsis sunt angeli. Ideo, dilectissimæ filiæ, quamvis longa jejunia macerent corpora vestra, licet abjecta et vilis vestis deformet, et longa Officia persolvantur; si intus desit caritas, nondum perventum est ad infimum gradum religionis.5 Bonum et jucundum est fratres et sorores habitare in unum, hoc est in uno vinculo dilectionis et caritatis affectu: qui sibi invicem in tentatione auxiliantur, et caritatis ac pietatis obsequia sibi mutuo administrant. Ideo vobis corporaliter adunatis sit cor unum et anima una. Nulla vita pro certo deterior est, quam simul degere corpore et non mente; et vere infelices sunt quibus non inest una, sed diversa voluntas. Sit itaque vobis semper unus affectus, una fraternitas, una voluntas, una proportio morum, una jucunditas, una tristitia: ne quod placet uni in Domino, displiceat alteri; neque unde una lætatur, altera tristetur. Et sic habere poteritis religionis propositum et virtutem, si unanimes in domo Domini habitetis. Hæc vere vita Dei, non diaboli; vere monasterium, non infernus; vere vita religiosa, non diabolica.
Ex istis B. Hieronymi verbis ostenditur, quod religiosæ personæ impatientes, contentiosæ, discordes, et proximis suis non ignoscentes, non religiosam, sed diabolicam ducunt vitam. Nec dignæ sunt sponsæ Christi vocari, sed (ut sanctus asserit Augustinus) adulteræ sunt diaboli, cum quo spiritualiter fornicantur per impiæ voluntatis conformitatem ac pravæ mentis consensum. Sicque ab adultero suo diabolo concipiunt dolorem, id est cogitationem iniquam, intentionem obliquam, affectionem damnabilem, propositum vitiosum: quæ omnia dolor vocantur, quia deflenda sunt, et ad æternam pœnam ac infernalem trahunt mœrorem. Concipiunt ergo dolorem, et pariunt iniquitatem, id est opus injustum.6 Imo, sicut in præinductis verbis testatur Hieronymus, tales religiosi sunt dæmones, quorum tentationes ac vitia imitantur.
Adverte hoc, o religiose, et noli per rancorem, discordiam, aversionem, aut similes diabolicas suggestiones, tuos labores perdere universos, et non solum æterna felicitate privari, sed etiam infernalem damnationem miserrime adipisci.
Insuper, sicut Hieronymus, ita et Augustinus Regulam suam incepit ab exhortatione et jussione caritatis ac pacis, dicens: Ante omnia diligatur Deus, deinde proximus, quia ista præcepta sunt nobis principaliter data. Hæc igitur sunt quæ præcipimus ut servetis. Primum, propter quod congregati estis in unum, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis anima una et cor unum in Deo: hoc est, animæ vestræ et corda vestra sint per caritatem, pacem atque concordiam ad invicem semper unita, nequaquam a se invicem per invidiam, dissensionem turbulentiamque divisa.
Sic et S. Basilius suam Regulam inchoavit ab expositione præceptorum caritatis Dei et proximorum. Sanctus quoque Benedictus assignans in Regula sua bonorum operum instrumenta, incepit a caritate, dicendo: In primis debemus Dominum Deum diligere toto corde, tota anima et tota virtute, deinde proximos tanquam nos ipsos.7
Itaque tot beatissimorum Patrum doctrinis, exemplis et præceptis instructi, caritatem, pacem, concordiam totis præcordiis amplectamur; rancorem, turbationem, discordiam, tanquam diabolica mala infernaliaque tormenta vitemus. Nam et unigenitus Filius Dei in Evangelio ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.8 Ideo infelices ac miseri sunt discordes ac turbatores, quia filii diaboli reputantur. Atque, ut sanctus vir Climacus docet, sicut unus lupus turbat totam ovium congregationem, sic una perversa persona totum conventum turbat frequenter. Erubescat ergo, pœniteat seque emendet qui talis est: alioqui minus damnabile ei esset mansisse in sæculo, quam se ita habere in claustro.
Footnotes
Chapter 3 of 23