Skip to the text

Articulus 21

De comparatione monasticarum professionum ad invicem.

REDDAM tibi vota mea, quæ distinxerunt labia mea. Forma professionis Regularissarum, saltem quarumdam, supra, articulo tertio, est descripta: in qua, sicut ibi expositum est, puncta sex continentur.

Porro forma professionis secundum Regulam Benedicti hæc est: Ego Frater N. promitto stabilitatem, et conversionem morum meorum, et obedientiam, coram Deo et Sanctis ejus, secundum Regulam B. Benedicti, in præsentia N. abbatis. Et juxta hunc modum diversi religiosi diversas habent formas suarum professionum.1 Communiter tamen promittunt obedientiam cum quadam limitatione, videlicet secundum regulam suam.

Porro Cartusienses videntur in hoc ceteros religiosos excedere, quod promittunt obedientiam absolute, dicendo: Ego Frater N. promitto stabilitatem, obedientiam, et conversionem morum meorum. Unde videtur peritis, quod sicut se habet tale secundum quid ad tale simpliciter, ita se habeat aliorum religiosorum professio ad professionem Cartusiensium. Idcirco Cartusiensibus sanctus scripsit Bernardus: Altissima est professio vestra, cœlos penetrat, par angelis est, angelicæ similis puritati. Non enim solum promisistis omnem sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem, et omnis consummationis finem.

Itaque quæ in isto opusculo dicta sunt de intellectu et expositione prætactæ professionis Regularissarum, applicari possunt facillime ad omnium quoque ceterorum religiosorum professiones et conversationes.

Footnotes

  1. Ps. LXV, 14. ↩

Chapter 22 of 23