Skip to the text

Articulus 8

De proprietatibus personarum feminei sexus.

AN non cognoscitis vosmetipsos, nisi forte reprobi estis?1 Ad hoc quod religiosa persona studeat reformare se ipsam, necesse est ut dispositionem suam cognoscat, id est proprietates et inclinationes suas naturales aut consuetudinales: quatenus in quibus defectuosior culpabiliorque consistit, ac pronior ad peccandum, in illis fortius instet ad reformandum et emendandum se. Nam juxta diversitatem complexionum, diversæ sunt inclinationes et pronitates ad mala. Sanguinei namque communiter proniores sunt ad delectationes, cholerici ad iram, phlegmatici ad pigritiam, melancholici ad tristitiam atque invidiam. Unde vir sanctus Leo Papa testatur: Dæmones quoque hominum tentatores, singulorum discutiunt mores, scrutantur affectus, ventilant curas, et ibi quærunt artes nocendi ubi viderint quempiam amplius occupari.

Verumtamen sunt quædam proprietates in quibus feminæ communiter conveniunt. Etenim feminæ, secundum communem cursum, imperfectiores et defectuosiores sunt viris. Nihilo minus quædam feminæ sunt multum viriles, constantes atque prudentes, partim ex naturali sua dispositione, partim ex gratia studioque virtutum.

Itaque, sicut Aristoteles et alii docent, mulieres ex sua dispositione naturali communiter sunt verecundæ ac timidæ: et hoc est bonum, quia ex naturali verecundia ac timore retrahuntur et abstinent a multis excessibus. Quædam tamen sunt inverecundæ et male audaces: quæ solent multa et magna peccata incidere, et difficulter corrigibiles esse.

Insuper mulieres communiter sunt ex naturali dispositione pusillanimes et cupidæ honoris, et non bene sciunt secreta celare. Idcirco consulitur viris ut secreta sua non revelent uxoribus suis: dum enim conveniunt, solent sibi invicem revelare secreta maritorum suorum.

Feminæ quoque communiter sunt molles corde, et multum compassivæ ac pronæ ad fletum: et ista sunt bona. Communiter quoque non sunt ita superbæ et duræ ut viri: idcirco ad devotionem solent esse magis dispositæ quam sunt viri. Unde in antiphona dixit Gregorius: Intercede pro devoto femineo sexu.

Præterea communiter sunt debiliores in ratione quam viri ; et nisi per gratiam ac virtutes juventur, multum sequuntur suas passiones et inclinationes. Ex quo ultra consequitur, quod non bene neque faciliter sciunt se frangere, nisi gratia auxiliante. Et quales sunt, tales sunt valde : quia si ex naturali dispositione sunt piæ, compassivæ atque flexibiles, tunc sunt nimis piæ et compassivæ ac flexibiles ; si autem ex naturali dispositione sunt duræ, protervæ ac pertinaces, iracundæ et contentiosæ, tunc sunt valde duræ, protervæ, immansivæ, iracundæ, litigiosæ, perversæ, turbulentæ. Ideo in Ecclesiastico scriptum est : Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit magis quam habitare cum muliere nequam. Omnis plaga, tristitia cordis ; et omnis nequitia, nequitia mulieris. Hinc Salomon dixit : Tecta jugiter perstillantia et mulier litigiosa comparantur. Et sicut in libris Sapientialibus mulier bona excellenter laudatur, ita in libris illis mulier mala vehementissime vituperatur.

Insuper mulieres ex naturali dispositione communiter sunt instabiles mente, et pronæ ad fabulandum; atque ad ea quæ ipsis prohibentur, magis affici solent: sicque suæ reformationi et bonæ informationi multæ earum difficillime acquiescunt.

Hæc de naturalibus proprietatibus feminarum breviter tango: non quod omnes sint tales, sed quia communiter tales sunt. Et quamvis ex naturali dispositione tales exsistant, tamen auxilio gratiæ Dei studioque virtutum, possunt esse valde virtuosæ ac sapientes, sicut et multæ earum sunt. Attamen quædam earum etiam in medio devotarum et sanctarum congregationum non satis efficaciter pro sui emendatione laborant, sed in prætactis proprietatibus pravis ac pessimis perseverant, ac instar luparum atque ursarum consorores suas devotas ac pias inquietant et gravant: imo et superioribus suis rebelles sunt. Hæc dico in generali, quatenus unaquæque diligenter se ipsam consideret, veraciterque agnoscat, humiliet et emendet.2 Hinc gloriosus expertissimusque Hieronymus in Regula sua, quam monialibus devotis et sanctis scripsit, interdum alloquitur eas durissime, et prætactas earum proprietates defectuosas acriter tangit atque vituperat, dicens: Debilis est nimium sexus quem geritis, et fragilis ac mobilis, si suo relinquatur arbitrio; etsi virtuosus sit animus, tamen nisi regatur ac dirigatur continue, cito dejicitur a sancto proposito, sicut in Eva hoc patuit. Profecto nihil virtutum in vobis foret durabile, si vos ipsæ tantum de vobis ipsis curam ac regimen haberetis. Proh dolor! infelix conditio sexus vestri. Sanctior mulier ultra quam dici liceat, si viro adhæreat quantumcumque spirituali, instinctu naturali inclinatur tandem ad nefas, si in viro virtus deficiat.3 Hinc rursus sanctus affirmat Hieronymus: Infortunatissimum genus mulierum! hamo capiuntur ut pisces, ad macellum conducuntur ut bestiæ. Protervæ nimium feminæ ficticia cupiunt, subornata verba deposcunt, exquirunt mendacia, fabulas non fastidiunt. Hæc et consimilia multa beatus tangit Hieronymus, quatenus moniales suam imperfectionem advertant, atque in quibus se emendare ac refrenare indigent ac tenentur, prudenter perpendant, seque in prædictis vincere semper nitantur.

Footnotes

  1. 11 Cor. XIII, 5. ↩

  2. cli.xxv, 23, 17. ↩

  3. Prov. 11, 15. ↩

Chapter 9 of 23