Skip to the text

Articulus 7

Quam periculosum sit religiosis non proficere in interiorum reformatione et purificatione.

INDUITE vos sicut electi Dei viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam; supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. Quemadmodum Christus in Evangelio protestatur: Cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Idcirco, quo religiosus plura et aptiora habet media proficiendi in omni gratia et virtute, quo etiam plura atque majora Omnipotenti promisit, et ad sublimiora sua professione se obligavit, eo coram Judice summo culpabilior ac damnabilior invenitur, nisi secundum exigentiam suæ vocationis et juxta suæ professionis tenorem profecerit in interiorum suorum reformatione, in passionum et vitiorum exstirpatione, in puritate interna, in omni virtute et gratia. Certum est autem exteriores observantias regulares, abstinentias, jejunia, disciplinas, silentium, duritiam strati, abjectionem vestitus, separationem a mundo et clausuram, ad interiorum reformationem, ornatum et perfectionem principaliter ordinari. Ubi ergo manebunt, ubi latebunt, quo fugient, qui diu aut multis annis fuerunt in Ordine, et tamen adhuc tam passionati sunt, tam proni ad iram, impatientiam, proterviam, acediam ac proprii sensus immansionem, sicut dum Ordinem primo introierunt, aut magis? Numquid tales suis satisfaciunt votis? Non utique. Imo perversi et stulti sunt, ac similes illis qui navem habent aut scalam, nec tamen eis utuntur navigando aut ascendendo.

Hinc in Homiliis suis loquitur Eusebius Emisenus: Videte vocationem vestram, carissimi. Venire ad claustrum aut eremum, summæ perfectionis exordium est; sed non perfecte in eremo vivere, summa damnatio est. Quid prodest, si locus claustralis et quietus corporaliter teneatur, et inquietudo in corde versetur? Quid (inquam) prodest, si in habitatione silentium sit, et in habitantibus sit vitiorum tumultus et colluctatio passionum; si exteriora nostra serenitas teneat, et interiora tempestas? Non enim ad istum convenimus locum ut honoremur et nobis deserviatur, ut rebus omnibus abundemus, et corporali quiete fruamur. Non ad securitatem, sed ad pugnam huc venimus, ut contra vitia præliemur, ut linguæ gladios retundamus (id est, verba pungitiva, contentiosa, maligna, detractoria evitemus), ut non solum invicem non inferamus injurias, sed nec sentiamus illatas. Specialius vero istud ad nostram spectat professionem: nihil in hac vita consolationis terrenæ requirere; nec velle recipere bona in vita sua, sed honores fugere, abjectione et subjectione gaudere, paupertatem amare;1 nec solum facultates, sed ipsas quoque cupiditates et omnes inordinatas affectiones e cordibus exstirpare, et solis necessariis contentari. Nisi enim amor habendi funditus eradicetur ex corde, ardentior est in parvis, et plus torquet in minimis.

Sciamus itaque nihil nobis prodesse, si corpora nostra jejuniis atque vigiliis affligamus, et mentem nostram non emundemus. Quid prodest afflictio corporalis, si mentem malitiis et nequitiis ac linguam obtrectationibus aut mendaciis polluamus? Nonne omnes labores nostri in nihilum rediguntur? Nonne opus nostrum velut fumus et umbra evanescit? O quam magni et diuturni labores subito pereunt, dum bona quæ fecimus, custodire negligimus! Quapropter, si exterior noster homo religiosis laboribus exercetur, et interior homo a passionibus non curetur, sic est ac si quis domum faciat a foris pulchram, ab intus vero serpentibus et scorpionibus plenam. Quid prodest quod affligis corpus tuum, quando nihil proficit cor tuum? Jejunare et vigilare, et mores non emendare, sic est ac si quis extra aut prope vineam exstirpet et colat, ipsamque vineam desertam et incultam relinquat, ut spinas ac tribulos germinet.

O nimis dura et deflenda conditio, die ac nocte laborare, et fructum laboris non obtinere! Quid enim corporalia exercitia prosunt ei quem malitia depravat, quem iracundiæ furor exagitat, quem superbia omni gratia Dei exspoliat, quem vitiosis verbis maculat lingua, quem perturbant atque excæcant passiones et vitia, quem protervia vincit, quem rancor exulcerat, cui pertinacia ac vindictæ desiderium dominantur? Quid tibi prodest habitationis claustralis secretum aut clausura, quando tyrannico dominatu in te regnat malitia, superequitat ira; quando majorem metum tibi incutit humanus oculus quam divinus; dum tu qui extra mundum te esse credis, per varias passiones, vanitates ac vitia mundum in te tenes inclusum, ita quod qui putas te precibus tuis ac meritis mundo posse succurrere, indigeas intercessionibus mundi? — Hæc omnia Eusebius.

Certum est penitus, ut idem testatur, quod nisi religiosa persona discat se ipsam quotidie frangere, passiones proprias exstirpare, suamque vocationem attendere, multo deterior fit in claustro, quam erat aut esse valebat in sæculo. Unde videmus quasdam religiosas personas esse inconvertibiliores, inflexibiliores ac duriores mundanis hominibus. Studeat ergo religiosus quotidie humilior, timoratior et custoditior fieri, atque in reformatione interna perfectior inveniri.

Footnotes

  1. Luc. xvi, 25. ↩

Chapter 8 of 23