Skip to the text

Articulus 17

De aliquibus documentis S. Hieronymi ad moniales pertinentibus.

SANCTUS Hieronymus in Regula sua multa scribit saluberrima documenta: quæ quamvis specialiter scribat monialibus Ordinis sui, nihilo minus ad omnes pertinent moniales.

Itaque primo admonet eas ad sinceram et integram caritatem, pacem atque concordiam in omnibus observandas, sicut allegatum est supra, secundo articulo.

Denique eas hortatur ad omnem proprietatem vitandam, dicendo: Ædificat fatuus ille in sabulo, qui in religione quærit temporales divitias. Hic attendite, o filiæ, diligenter; hic periculum omne est, hic interitus, hic mors æterna. Qui jam ex voto renuntiaverunt omnibus quæ possidebant, promiserunt præter Christum nihil temporale et terrenum possidere, neque appetere ea quæ dimiserunt. Idcirco obtestor vos omnes et singulas coram Deo, ut argentum et aurum et terrena substantia cor vestrum nulla ratione seducat ut nitatur aliqua vestrum mentiri Spiritui Sancto, retinendo apud se quantumcumque minimum temporale, ultra ea quæ ex necessitate portantur, nec hoc nisi ex licentia matris. Ideo hæc observatio in vestro monasterio perpetuo maneat, quod nulla omnino tangere aut aliquo modo retinere audeat per horam censum aut obolum, seu aliquid quantumcumque minimum, quanquam a matre aut sorore mittatur.

Insuper admonet eas: Nulla in vestibus pretiositas, nulla melioritas sit, ut una videatur ancilla, alia domina; sed in omnibus æquales exsistant, quæ uni Sponso nuptæ, communi voto professæ sunt. Nec filia regis, militis filiam pauperis excedere velit pompis terrenis. Dignitatibus et nobilitatibus carnis spiritualis vita non indiget. Nobiliores impleant quod ait Scriptura: Quanto major es, humilia te in omnibus.1 Nunquam inter vos disputetur aut contendatur de carnis nobilitate. Non nobilior, sed virtuosior præferatur. Omnis vanitas, mollities, pompa, superfluitas vestimentorum contemnatur et abjiciatur a vobis.

Virorum consortia fugite. Zelotypus valde est Sponsus vester: nullatenus patitur sponsas suas proferri in publicum, ne concupiscantur ab amatoribus sæculi hujus. Semper vult solus amari atque amplecti, neminem vult admittere ad solatium. Tam justus et nobilis est, quod si alium quæsieritis amatorem, statim recedet et dissolvet omne conjugium. Idcirco, o dominæ meæ, quia sponsæ Domini mei, omni custodia vos ipsas servate, ne Sponsus separetur a vobis. In monasterio vestro velut in thalamo maneatis cum Sponso.

Ferventissime quoque admonet eas Hieronymus ad linguæ refrenationem : In refrenatione (inquiens) linguæ beatitudo ponitur, ut detur intelligi, quod Deus, qui est beatitudo, in multiloquio haberi non potest nec contemplari. Linguas domate, ut beatæ esse possitis ; nec convertantur ad lites, nec jurgia, contentiones, rixas et scandala resonent. Inter vos nunquam disputetis de vita alterius ; maneat divino examini omne judicium. Peccata vestra cognoscite, delicta vestra plorate, vos ipsas universis existimate pejores. Si quem audieritis alicui detrahentem, procul fugientes, dimittite eum velut serpentem, ut verecundia victus, discat de aliorum factis silere.

Præterea, qualiter castigandæ sint duræ et inverecundæ Sorores, docet Hieronymus, dicens : Contumax, præsumptuosa et superba mulier in vestro sancto consortio, quæ dedignatur esse subjecta, suisque litibus ac jurgiis scandalum præbet quieti Sororum, et eis inobedientiæ monstrat exemplum, arduis crebrisque jejuniis castigetur, quum resistit mandatis. Si eam jejunia non castigant, superbia ejus dometur verberibus, confusionibus et gravibus disciplinis, ut discat quod nisi obediat superiori, partem cum Christo habere non poterit in regno cœlesti, quanquam etiam mandata ei injuncta videantur extranea, nec consona rationi. Si autem nec sic fuerit emendata, cum apostatis angelis expellatur (quod nunc est incarceratio).

Insuper, de simonia vitanda in receptione Sororum saluberrime jubet, dicens : Detestabilem hæresim simoniæ, quam communi pravitate diaboli moniales assuetæ committunt, etiam in auditu horreat et devitet sancta societas vestra. Pœna Giezi, quem lepra implevit, et pravitas Simonis, quem beatissimus Petrus apostolus maledixit, vos terreat. Vox sacratissimi Petri, summi vicarii Christi, ad Simonem dicta, nunquam exeat de auribus vestris : Pecunia tua sit tecum in perditionem ;2 existimasti enim donum Dei pecunia possideri. Ad vos venientes Sorores, ad sanctas Christi nuptias suscipite gratis ; præponatur sanctitas pecuniæ ; exquiratur bonitas vitæ, non generositas carnis, non utilitas mundi. Nulla omnino pactio, nulla conventio aut conditio quæ mentis puritatem perturbet præveniat. Sapientia clamat eum esse beatum qui excutit manus suas ab omni munere, et qui post aurum non abiit, nec speravit in thesauris pecuniæ, quæ subvertit judicium.34 Si qua Sororum ex sua abundantia inopiam Sororum cupit supplere, omnia det ad usum communem, et fiat sicut una ex minimis. Nec murmuret, si sibi sumptuosius non ministretur quam his quæ ex paupertate venerunt. Nec extollatur et cervice erecta more femineo improperet ceteris, se tantum ex suis facultatibus attulisse : plus etenim attulit Soror paupercula quæ ingrediens religionem, affectum habendi dimisit, quam quæ multum apportans, superbiam domui intulit. — His gloriosi Hieronymi verbis per omnia consonat constitutio Urbani Papæ V : quam et Gregorius Papa XI legitur confirmasse. In qua constitutione et bulla Urbanus ille sub horribilibus pœnis jubet religiosis ne a persona recipi cupiente, aliquid exigant directe aut indirecte, neque per se neque per alios, nec vestem, nec prandium, nec aliquid quantumlibet parvum aut magnum, nec ante receptionem personæ, nec in receptione, neque post eam.5

Footnotes

  1. Eccl. ↩

  2. Act. VIII, 20. ↩

  3. Eccli. XXXI, 8. ↩

  4. Is. XXXIII, 15. ↩

  5. Extrav. lib. v, tit. 1, c. 1. ↩

Chapter 18 of 23