Articulus 19
De aliquibus verbis doctrinalibus Joannis Climaci.
CONFUSIO maxima est, post vocationem nostram, qua vocavit nos Deus, et non homo, de aliquo alio curare aut sollicitari, nisi quod possit nobis prodesse ad conversationem hac vocatione et professione condignam : hoc namque est retro respicere. Non corruamus a primo nostro fervore, sed in eo crescamus quotidie.
Cœnobium est cœlum terrenum: ideo, sicut angeli sancti in cœlo deserviunt Deo cum omni caritatis ardore, puritate ac reverentia; sic religiosa persona, quantum sibi possibile est, Deo servire debet cum omni custodia, reverentia et fervore.
Considerare non cesses profunditatem et immensitatem ignis æterni, immanissimosque ministros, et implacabilem Judicem, atque immensum chaos flammæ infernalis; subterraneum quoque et terribilem locum, ubi impii æternaliter ac acerbissime puniuntur. Omnium horum memoria omni vespere cœnet ac dormiat tecum, et tecum pariter surgat, et non dominabitur tibi negligentia aut somnolentia in divino Officio. — Qui genas suas rigat quotidie lacrimis ex recordatione mortis et culparum suarum, stabilitur in Deo.
Multiloquium est vanæ gloriæ cathedra, porta detractionis, origo mendacii, resolutio compunctionis, impedimentum divinæ illuminationis, auctor acediæ, exterminatio interioris custodiæ, frigefactor fervoris, obscurator orationis, scurrilitatis indevotionisque causa. Qui peccata sua attendit, linguam suam refrenat. Amans silentium, Deo propinquat; et orans ac laudans Deum, illuminatur ac inflammatur ab eo.
Acedia et otiositas dispergunt universarum virtutum divitias. Acediosus et piger semper cogitat de lauta ventris sui repletione, et quærit exteriora solatia ac vana colloquia.
Dum manducas et bibis, cogitare non cesses qualiter Rex tuus pro te aceto et felle potatus est; et sobrius eris, nec delectationem sensualem in cibo ac potu quæres.
Non cessemus nos ipsos quotidie examinare, considerare et dijudicare per comparationem ad sanctos Patres qui præcesserunt, et tunc inveniemus nos nondum calcasse aut inchoasse diligentis ac dignæ conversationis exordium, sed adhuc quasi in sæculari vita esse detentos. — Superbus religiosus non indiget dæmone se tentante: ipse enim sibi ipsi factus est dæmon et impugnator. — Vere humilis atque obediens semper abominatur propriam voluntatem ut seductricem.
Ranam cum aqua haurimus, quando opera bona cum negligentia et torpore efficimus. — Quemadmodum nemo vivere potest sine esca, ita nunquam convenit eum qui vult salvari, dare negligentiæ locum.
Si quis cupit Deo exhibere corpus castum et cor mundum, integre servet se ipsum in impassibilitate et sobrietate, sine quibus omnis labor noster est inutilis.
Sicut qui portat aromata, etiam nolens ab odore deprehenditur; ita Spiritum Dei habens et vere virtuosus, ex verbis et actibus suis cognoscitur. — Sicut ignis non producit, sed dissipat nivem; ita qui in præsenti vita proprium quærit honorem, jucunditate futuri honoris cœlestis privabitur.
Dæmones in omnibus bonis operationibus nostris tres foveas nobis suffodiunt. Nam primo conantur ut a bonis agendis impediant nos. Et quando in hoc vincuntur, conantur ut non secundum Deum fiant opera ipsa, id est non recta intentione et cum debita diligentia. Quumque in hoc fuerint superati, nobis nequiter adulantur, ut de bonis peractis stolide extollamur aut inaniter gloriemur.
Quemadmodum impossibile est serpentem suam antiquitatem exuere nisi intrando per angustum foramen, ita et nos non poterimus veteres nostras consuetudines pravas et solitas vanitates dissolutionesque cordis abjicere, nisi pergendo per arctam viam pœnitentiæ ac salutis.
Quemadmodum radius solis domum ingrediens, illuminat eam, et tenuissimos pulveres ejus volitantes in aere facit videri; sic illuminatio Spiritus Sancti, timor Dei, mentem illustrant ad intuendum et considerandum omnia ejus peccata etiam minima.
Sicut cancri velociter procedere nequeunt, quia nunc ante, nunc retro gradiuntur, propter quod faciliter capiuntur; sic homo quandoque ridens, aliquando lugens, interdum custodite, interdum dissolute se habens, nihil aut parum proficere potest.
Sicut regi terreno abominabilis est ei adsistens, et vultum ab eo avertens ejusque hostibus loquens; ita abominabilis est Deo, qui in oratione cogitationes immundas admittit.
Chapter 20 of 23