Skip to the text

Articulus 10

De perpetua continentia, quæ est tertium punctum in præfata professione contentum.

O QUAM pulchra est casta generatio cum claritate!1 Vitia carnis delectationesque tactus mentem hominis vehementissime cæcant, hominem quoque vilificant ac bestiis reddunt consimilem : ideo religiosi castitatem perpetuam Sponso promittunt cœlesti. Est autem castitas ista virtus moralis concupiscentias et voluptates carnis refrenans ac auferens : ideo quidquid huic castitati contrariatur, monasticæ professioni repugnat, et mortale peccatum est, imo et fractio voti in religiosa persona. Porro castitati huic contrariatur, non solum commixtio viri et feminæ, sed etiam consensus in delectationem. Toties ergo violat religiosus suam professionem, quoties plene consentit in delectationem obscenam, aut in opus venereum, et maxime si (quod absit) ad commixtionem ruat carnalem. Promisit enim castitatem quæ virtus est, quæ non solum cavet ab opere, sed ipsam quoque concupiscentiam reprimit, et vitiosam delectationem contemnit.

Tu ergo, o monialis consecrata et oblata Altissimo, desponsata Unigenito Dei, conjuncta per fidem et caritatem professionemque monasticam Sponso cœlesti, dignitatem tuam grata ac humili mente adverte; noli vilificare te ipsam; nequaquam alienum appetas aut adspicias amatorem; oculos cordis fige in Sponso superno; oculo corporali non optes adspicere quod non licet tibi appetere. Si fœda aliqua imaginatio cogitatiove immunda occurrerit tibi, mox atque celerrime averte te inde, et ad cœlestis Sponsi contemplationem te erige; passionem ipsius diligentissime cum præcordiali dilectione et compassione stabiliter intuere; novissima tua attende; Deum invoca, lauda, amplectere. Nullum locum, nullam moram tribue in te cogitationi immundæ, inclinationi vilissimæ. Noli virum cogitare aut amare ut virum, sed ut hominem; obliviscere sexum; familiaritatem cum viro, secreta colloquia, periculosum amorem sensualem prorsus devita. Nihil periculosius mulieri quam vir, et viro quam mulier.

Denique castitatem conservant refrenatio sensuum exteriorum, occupatio bona, studium Scripturarum, sobrietas, asperitas lecti ac vestium, oratio, dominicæ passionis memoria, consideratio districtionis divini judicii, et infernalium tormentorum gravissimorum quæ incontinentibus sunt parata, evitatio occasionum et opportunitatum peccandi, utputa loci et temporis ac personæ, raritasque sermonis. Hinc intra clausuram et ad facialem intuitum monialium viri non admittantur, nec ad colloquium, nisi per fenestram velo obtectam, prout in Regula sua sanctus scribit Hieronymus, in qua de ista materia conscripsit multa salubria. Præterea castitati ac virginitati humilitas firma semper addenda est, timor et verecundia. Nec enim castitas sine his placet.

O quanta est dignitas virginis monialis quæ casta est mente et corpore, humilis et pudica, timorata ac taciturna, in sancta dilectione Sponsi cœlestis fixa et fervida, atque custodiæ sui cordis indesinenter intenta! Ideo ait Scriptura:2 Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata ac tacita.

Footnotes

  1. Sap. IV, 1. ↩

  2. Eccl. xxvi, 19, 18. ↩

Chapter 11 of 23