Articulus 13
Quam fervide et frequenter sancti Patres exhortati sint religiosos ad obediendum libenter ac prompte.
DESCENDI de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.1 Hæc sunt verba Filii Dei. Religiosæ ergo personæ, quarum est Christum perfectius ac specialius imitari quam sæcularium hominum, nequaquam inniti debent, immorari aut adhærere propriis consiliis, propriis judiciis, aut voluntatibus propriis, contra doctrinam et jussionem superiorum suorum regulariter conversantium, sed se ipsas in cunctis humiliare, subjicere, frangere, omnemque singularitatem ac pertinaciam evitare, ne eis conveniat quod ait S. Judas apostolus : Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes.2
Itaque beatissimi Patres, scientes universos labores et observantias religiosorum sine obedientia non solum non habere beatam mercedem, sed etiam sempiternam adipisci damnationem, specialissime ac ferventissime exhortati sunt cunctos religiosos ad obediendum prompte in omnibus.
Hinc etenim gloriosus Hieronymus ait in Regula sua : Hortor, admoneo et exoro vos, carissimæ ac dilectissimæ filiæ, quæ jam mortuæ et sepultæ estis cum Christo, quæ jam carne et omni gloria ejus contempta, ad novitatem vitæ spiritus estis renatæ, ut tanquam peregrinæ et advenæ abstineatis vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, subjicientes vos in omni obedientia et timore et reverentia præpositæ matri vestræ, ut jam omnino nihil liceat velle aut nolle aliter quam abbatissa seu mater domus mandaverit, nihil grave aut importabile videatur, quamvis jussum non concordet propriæ voluntati.34 Vere obediens, et qui pro Christo caret omni voluntatis suæ arbitrio, nihil novit difficile, nihil injustum.
A Mementote, carissimæ, quod in religionis ingressu omnem volendi aut nolendi licentiam ac libertatem pro Christo dimisistis et abnegastis, nisi quæ Christus ordinaret de vobis per gerentes vices ipsius. Obeditis namque certissime Christo, quum obeditis præpositæ matri. Tuncque Sponso cœlesti magis gratæ, magis estis placentes, citiusque meremini duci ad thalamum ejus supernum, ut cum omni jucunditate adstringamini beatissimis atque mundissimis ejus amplexibus, dum studetis obedire ejus mandatis in sua vicaria. Honor enim vicarii redundat in Dominum. Æmulamini semper in hac Dei æmulatione, ut certatim ad invicem una conetur aliam excedere in obedientia.5 Non est monasterium, non religiosi, nec moniales, ubi subditis deest obedientia erga prælatum. Destructioni corpus expositum est, dum membra discordant a capite.
Hinc rursus ait Hieronymus : Nondum vivit Deo, nondum attigit semitas religionis ac Christi monialis quæ non efficitur ita simplex et pura, ut quidquid sibi mandatum fuerit per præpositam matrem, putet angelico ore transmissum. O quam advertendum ac metuendum est verbum hoc monialibus universis ! Nam denuo protestatur Hieronymus : O quam felix et abundans gratia ! In obedientia summa virtutum clausa est. Nam simplici gressu hominem ducit ad Christum ; et mens non solum excusatur a reddenda ratione pro subditis, sed nec etiam obligatur reddere de se ipsa. O summa libertas, qua obtenta vix possit homo peccare!
Præterea S. Benedictus scribit in Regula sua : Primus humilitatis gradus est obedientia absque mora, quæ convenit veris religiosis, qui mox ut aliquid jussum fuerit a superiore, sine mora obediunt, ac si divinitus imperetur; qui relinquentes quæ sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiæ pede jubentis vocem factis sequuntur. Obedientia namque acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus, si quod jubetur fiat et impleatur non trepide, non tarde, non tepide, neque cum murmure, nec cum responsione nolentis. Nam obedientia quæ superioribus exhibetur, Deo offertur, qui suis vicariis loquitur: Qui vos audit, me audit.6 Ideo bono animo eam exhibere oportet. Si enim malo animo aut cum murmuratione obediat subditus, etsi impleat jussionem, tamen acceptum Deo non erit, qui cor respicit murmurantis. Et pro tali facto nullam consequitur gratiam: imo murmurantium pœnam meretur.
Ibidem.
Insuper Eusebius Emisenus fatetur: Omnia detrimenta animæ ex inobedientiæ vitio oriuntur. Obedientes autem et humiles multas tribulationes atque omnes labores æquanimiter sustinent et in suum profectum convertunt. Sciendum est enim, quod quanto humiliores et obedientiores fuerimus, tanto jugum Domini super nos levius ac dulcius sentiemus. Quanto obedientiores fuerimus Patribus et superioribus nostris, in tantum Deus obediet orationibus nostris. Videamus quam acceptabilia sint Deo opera vel jejunia eorum qui potius obsequuntur voluntatibus suis quam superiorum suorum. Clamant illi:7 Quare jejunavimus, et nescisti (id est, non approbasti); humiliavimus animas nostras, et non adspexisti? Ad quod Deus respondet: Quia in diebus jejuniorum vestrorum invenitur voluntas vestra (id est, propriam facitis voluntatem). Videmus propter inobedientiam opera animarum non respici, jejunia non acceptari, vota non suscipi. Idcirco nos potius sectemur mandata illius qui ad hoc ad nos de cœlo descendit, ut non solum redimeret nos pretio suæ mortis, sed etiam ædificaret exemplo conversationis; et cum illo dicamus:8 Ego non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris. Ire autem post proprias voluntates tam perniciosum est, ut hoc Dominus iratus pro pœna peccati irroget, dicens:9 Dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Quamobrem qui vult opera sua esse tuta et recta in conspectu Dei, nihil obedientiæ præferat, nihil penitus anteponat, sive junior, sive senior: imo quo senior est, eo ædificationi et perfectioni plus studeat, nullum sibi faciat finem proficiendi.
Denique his consonat quod sanctus ait Bernardus: O quam pauci inveniuntur in hac perfectæ obedientiæ forma, qui ita perfecte suam abjiciant voluntatem, ut omni hora requirant non quod ipsi, sed quod Dominus vult, dicentes cum Paulo apostolo: Domine, quid me vis facere? Multorum pusillanimitas et perversitas hodie exigit ut ab eis quæri oporteat:10 Quid vis faciam tibi? Non ipsi quærunt: Domine, quid me vis facere? Considerare necesse habet vicarius Christi quid sibi præcipi velint; non ipsi considerant quæ sit præceptoris voluntas. Discernunt et dijudicant, eligentes in quibus obediant imperanti, imo in quibus præceptorem suum necesse sit obedire voluntati eorum. Non est eorum obedientia plena, non in omnibus parati sunt obsequi; non per omnia sequi proposuerunt eum qui non suam, sed Patris venit facere voluntatem.
Hinc iterum loquitur S. Bernardus: Quicumque aperte vel occulte satagit ut id quod ipse in sua habet voluntate, hoc ei spiritualis pater injungat, ipse se seducit, si sibi de obedientia blandiatur. Neque enim in illa re ipse obedit prælato, sed magis prælatus ei. Quod si quis obediat quidem ad oculum, murmuret autem in corde, falsa est obedientia. Sola etenim caritas est quæ obedientiam gratam facit et acceptabilem Deo. Verus obediens dat suum velle et nolle. — Hinc dicit B. Gregorius: Obedientia non servili metu, sed caritatis affectu servanda est; non formidine pœnæ, sed amore justitiæ.
Religiosus non se excuset ab adimpletione ejus quod sibi injungit superior, quasi melius aut sublimius quid acturus: quia, ut ait Bernardus, nec studium bonæ actionis, nec quies contemplationis, nec lacrima contritionis extra obedientiam placet Deo. Qui iterum protestatur: Verus obediens mandatum non procrastinat, sed statim parat aures auditui, linguam voci, pedes itineri, manus operi, seque totum colligit intus, ut mandatum impleat præsidentis.
Footnotes
Chapter 14 of 23