Skip to the text

Articulus 22

Exhortatio ad matrem Regularissarum, imo et præsidentes quoslibet religiosos.

TE ipsum præbe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate.1 Ex præhabitis innotescit quantæ virtuositatis et illuminationis esse debeant Regularissæ, atque ad quam magnam perfectionem tendere obligentur ex sua professione. Sed spiritualem matrem earum oportet esse tantæ excellentiæ in Dei virtute et gratia, in vera discretione et sapientia salutari, in exercitatione interna, in vera pietate et æquitate, in caritatis fervore atque virili constantia, ut de plenitudine suæ virtuositatis et discretionis, de exuberantia suæ perfectionis, de abundantia suæ constantiæ possit suis filiabus et consororibus communicare, influere, providere, et totum conventum sibi commissum digne dirigere, salubriter gubernare, sollicite custodire, universas ac singulas publice et privatim hortari, instruere, ædificare, sicque sponsas Christi virtutibus adornare, spiritualibus profectibus decorare, ac Sponso cœlesti easdem quotidie pulchriores mente complacentioresque exhibere.

Eas quoque quæ negligenter aut perverse se habent, nec a femineis levitatibus abstinent, seriose corripiat, prout magis aut minus sunt culpabiles, et prout eas viderit posse sufferre. In qua re indiget magna discretione. Quum enim, juxta præhabita, in feminis communiter sint multæ defectuositates, imo et in quibusdam magnæ perversitates, oportet matrem filiarum tam diversimode dispositarum esse excellenter discretam, seriosam, mansuetam et patientem, caritativam ac piam, ut sciat defectuosas et onerosas taliter tolerare, caritative, pie ac mite, ut tamen hortetur, informet et corripiat eas discrete.2 Quod si aliquæ fuerint (quod Deus avertat) incorrigibiles, pertinaces, rebelles et induratæ, debet mater cum consilio prudentiorum et meliorum paci communi totius conventus providere, et turbatrices communitatis ac gregis dominici ita corrigere, ut cedant aliis in exemplum et timorem, nec similia audeant attentare, ne totus grex ex una aut paucis infectis ovibus, imo pessimis feris, inficiatur, prout supra ex verbis S. Hieronymi est probatum.3

Sit itaque mater congregationis re et nomine mater et priorissa seu abbatissa, ita ut maternaliter foveat, spiritualiter pascat, pie supportet, diligenter custodiat, sollicite regat sponsas ac amicas et filias Dei, et omni modo sibi possibili ad spirituales profectus dirigat eas: pro ipsis die ac nocte cum gemitu et lacrimis exorando, eas sapienter et fervide exhortando, exemplariter coram ipsis incessabiliter conversando, et sine personarum acceptione procedendo in omnibus, excluso omni humano timore femineoque furore. Sicque in cunctis intentionem habeat rectam, discretum rigorem, virilem constantiam, et sua caritate, pietate, prudentia, virtuositate et perfectione, filiarum suarum defectuosarum seu perversarum malitiam, duritiam, insipientiam defectuositatemque vincat, expellat, reformet.

Insuper mater spiritualis indesinenter invocet et exoret directionem et opem atque præcipuam illuminationem Spiritus Sancti, ut ab ipso dirigatur, juvetur ac doceatur in omnibus ad præsidendum et gubernandum condigne sibi commissas. Sit in omnibus timorata et humilis: imo tanto timoratior humiliorque consistat, quo gravius ac terribilius judicium imminet ei, quo pro pluribus reddere rationem tenetur, quo majori auxilio indiget Spiritus Sancti, et quo ceteris virtuosior esse atque perfectior obligatur. Consideret ergo quotidie, imo quolibet die sæpe, magnitudinem sui periculi, onus injuncti officii, districtionem divini judicii, et qualiter Sorores sibi commissæ se habeant circa Deum, et circa se invicem ac suos superiores. Ad mutuam caritatem, pacem et concordiam, ad humilitatem, diligentiam et spiritualem profectum, ad devotissimam divini Officii persolutionem, ad indesinientem cordis custodiam, ad linguæ refrenationem, eas assidue exhortetur, et ut orent omni hora ferventer pro communi bono totius Ecclesiæ, pro vivis ac mortuis, pro parentibus, propinquis et benefactoribus suis, pro infidelium repressione et conversione, pro fidelium reformatione, pro universorum salute.

Advertat mater quod S. Hieronymus ait ad matrem spiritualem: Attende, mi domina, quam gravis tibi imponitur sarcina, quæ de subditarum animabus et corporibus, de verbis earum ac moribus obligaris apud divinum examen reddere rationem. Cave, quæso, ne de te etiam levis suspicio possit oriri aut haberi in malo, ne dispergas et perdas quas salvare et colligere, quantum in te est, obligaris. Sic ordinata et rationi conformia mandata cunctis proponas, ut etiam depravatæ superbæque mentes animentur ad obedientiæ vias. Sic dulcis et mitis sit sermo, ut non iram, duritiam aut impatientiam excitet, sed mitiget suscitatas. Sic erga inobedientes virilis sit animus, ut omnis muliebris discedat mollities. Nihil quippe periculosius est in præsidente, quam vana humilitas ad correctionem circa delinquentes, præsertim circa protervos superbosque subditos. Imo, ut sanctus asserit Benedictus, Christus judex a spirituali patre ac matre requiret quidquid minus de virtuositate in subjectis personis invenerit.

Rursus ait gloriosus Hieronymus: Cave, quæ præes, ne ex regendi officio eleveris ad alta, ut imperes illicita et quæ sunt importuna et inquieta subjectis. Non enim ambulant in via Dei, qui in administratione regiminis honores et utilitates proprias exquirunt. Non efficeris domina, sed ministra. Nec data est tibi potestas ut inter Sorores et filias hanc eleves, hanc deprimas sicut velis; sed quid tibi a Deo injungatur attende. Sollicitudo enim et custodia omnium rerum ac Sororum monasterii tibi committitur: quatenus ceteris Sororibus dormientibus, te deceat crebro insomnes ducere noctes, pro rebus utilibus ac necessariis domui providendis.

Hæc igitur universa adimpleat strenue mater spiritualis, et omnis qui præest, et suum officium cum omni sancta sollicitudine et fervore semper adimplere conetur. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. it. II, 7. ↩

  2. art. VIII. ↩

  3. art. XVII. ↩

Chapter 23 of 23