Skip to the text

Articulus 1

Quod universi Ordines a sanctis Patribus instituti, et omnia evangelica Christi consilia, principaliter ordinantur ad caritatis perfectionem.

FINIS præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Hæc sunt verba Apostoli. Quorum sensus est, quod sincera et fervens dilectio qua Deus proximusque diligitur, est finalis perfectio omnium præceptorum novi ac veteris Testamenti, secundum quod Christus testatur, dicendo: In his duobus caritatis præceptis tota lex pendet et Prophetæ. Hinc rursus ait Apostolus: Plenitudo legis est dilectio.

Caritas namque est virtus dignissima, ceterarum virtutum regina, imperatrix, motrix, forma, vita et finis: quia per caritatem maxime ac propinquissime conjungimur, conformamur adhæremusque Deo; atque per voluntatis conformitatem et mentis consensum, unum cum Deo efficiamur, prout asserit Paulus: Qui adhæret Deo, unus spiritus est cum illo. Hinc ceteræ virtutes et actiones earum ad caritatem et ejus profectum et perfectionem potissime ordinantur. Caritas quoque movet et excitat hominem ad actus et exercitia ceterarum virtutum, hoc est ad patientiam, mansuetudinem, humilitatem, sobrietatem, constantiam, pietatem, justitiam. Quum etenim caritas conformet voluntatem hominis voluntati Creatoris, instigat eum et provocat ad volendum et agendum ea quæ placent Deo, atque ad respuendum et vitandum ea quæ displicent ei.

Hinc denique non solum cuncta præcepta, sed universa quoque evangelica Christi consilia ordinantur ad caritatis perfectionem. Sunt autem duodecim consilia Christi in Evangelio scripta: quæ dicuntur consilia, quoniam quamvis prima facie non teneamur ad ea, tamen per eorum impletionem pertingit homo expeditius atque celerius ad caritatis et ceterarum virtutum perfectionem, beatitudinemque æternam. Removent namque et auferunt impedimenta spiritualis profectus. Quumque sint tria præcipua spiritualis profectus ac perfectionis impedimenta, quorum primum est divitiarum et propriarum rerum possessio, secundum vero est carnalis voluptas et sensualis affectio, tertium autem est propriæ voluntatis libertas; Dominus noster Jesus Christus, virtus et sapientia Dei Patris, contra hæc tria impedimenta contulit principalia tria consilia.1

Primum est derelictio omnium terrenarum divitiarum propriarumque rerum. Unde dixit Salvator: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et sequere me.2 In hoc consilio fundatur votum paupertatis. Secundum consilium est derelictio uxoris, et parentum, ac omnium cognatorum. Unde locu-

¹ Ex editionibus Coloniæ: s. t. n., 1531; Melchioris Novesiani, 1534; Joannis Birckmanni Junioris, 1559.

Luc. xiv, 26. tus est Christus : Qui non odit patrem suum et matrem, et uxorem et filios, et fratres et sorores, non potest meus esse discipulus. Hi etenim odiendi sunt, non quoad eorum naturam aut personam, sed in quantum a spirituali profectu impediunt, seu (ut sanctus ait Gregorius) in quantum in Dei itinere nobis obsistunt. Et in hoc consilio fundatur votum perpetuæ castitatis. Tertium consilium est abnegatio propriæ voluntatis. De quo locutus est Dominus Jesus : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.3 In quo consilio fundatur obedientiæ votum.

Ista sunt tria principalia vota, omni religioni monasticæ substantialia : quæ sancti Patres religionum et Ordinum institutores, ordinaverunt a cunctis religiosis utriusque sexus esse solenniter promittenda, ad hoc ut per eorum adimpletionem ad caritatis divinæ et fraternæ perfectionem velocius et expeditius queant pertingere. Ideo certum est, quod religiosæ personæ quæ in caritatis sinceritate ac profectu non crescunt, præfata vota inaniter promiserunt. Porro in caritate non crescit nec proficit nisi qui in vera humilitate, patientia, mansuetudine, obedientia crescit : quia, ut dictum est, caritas patiens est, benigna est ; non irritatur, non inflatur, non quærit quæ sua sunt.4 Superbia quoque, impatientia, iracundia, inobedientia, caritatem expellunt ac destruunt, sicut et cetera peccata mortalia.

Omnis ergo religiosa persona penset quotidie diligenter, imo omni die frequenter, hæc tria vota prætacta ; et cur ea promiserit recogitet, utpote quatenus per eorum impletionem crescat in caritate : sicque indefesse conetur sua vota implere, atque per hæc in caritate proficere ac perfici. Et quotiescumque venerit ei aliquis motus caritati contrarius, utputa aliquis motus odii aut rancoris, aliqua indignatio, amaritudo, elatio, ira, impatientia, aversio, prattatio adversus proximum suum, protinus recordetur suæ professionis, et cur ita professa est, dicens in corde suo : Cur venisti? quid promisisti? propter quid vota illa fecisti? Et sic omnem vitiosum statim abjiciat motum.

Footnotes

  1. 1 Cor. 1, 24. ↩

  2. Matth. xIX, 21. ↩

  3. Matth. ix, 23. ↩

  4. In Proæmio. I Cor. xiii, 4, 5. ↩

Chapter 2 of 23