Articulus 16
De aliquibus rebus in quibus religiosæ personæ debent se prudenter habere.
HABEO adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.1 Hæc sunt verba Christi ad quemdam qui a primo suo fervore corruerat. Et idem improperat Dominus unicuique negligenti religioso, qui pro eo quod de die in diem deberet in caritatis fervore et in omni virtute, puritate ac stabilitate proficere, paulatim negligentior tepidiorque efficitur; sicque immemor fit suæ professionis, ex qua coram Altissimo obligatur quotidie ad perfectionem conari ac tendere. Ideo omni tali religioso valde horrendum est quod in Apocalypsi Dominus Jesus Christus ait ad quemdam: Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses (saltem servili timore Deum timendo) aut calidus (caritatis ardore);2 sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.
Primum ergo in quo religiosa persona debet se caute ac sapienter habere, est ut a primo suo fervore, et prompta voluntate, atque laudabili dispositione, ex quibus religionem intravit et in ea Deo servire cœpit, non solum non deficiat, sed etiam in eis crescere studeat incessanter. Certe magnus fuit fervor quo religiosus universos propinquos, amicos, consortes, totumque mundum et cuncta quæ habuit aut habiturus fuit, propter Deum reliquit, et religionem ingressus est. Perpendat quam verecundus, obsequiosus, taciturnus, obediens, agilis fuerit in exordio suæ conversionis, et talis permaneat, imo quotidie perfectior fiat talis.
Sed contra hoc agunt qui paulatim fiunt audaces, inverecundi, verbosi, dissoluti atque ad inobedientiam proni. Nonne multi inveniuntur magis proclives ad impatientiam, iram, detractionem, suspicionem, murmurationem, gulositatem, rebellionem, superbiam, dissolutionem, postquam multis annis fuerunt in Ordine, quam in suæ conversionis et professionis fuere exordio? O quanta damnatio imminet eis, nisi condigne pœniteant et emendent! In talium persona ait Eusebius Emisenus: Interdiximus nobis diversas sæculi voluptates, ad relinquendos parentes et cognatos carissimos fortissimi fuimus: et nunc abstinere non possumus a venenatis passionibus superbiæ, invidiæ, iræ, impatientiæ, in quibus nihil est nisi quidquid amaritudinis est et rancoris; ad declinandum negligentias, ad vincendum levissima vitia debiles sumus; pro rebus vilissimis indignamur, et in lites ac jurgia concitamur. — Hinc, sicut in Vitaspatrum narratur, quidam senior sanctus interrogatus a Fratre qualiter habere se deberet in religione, respondit: Vide qualis fueris primo die tuæ conversionis, et sic jugiter vive.
Secundum in quo religiosa persona prudenter habere se debet, est ne aliquem temere judicet aut contemnat, sed proprios defectus semper intueatur, ponderet, defleat et emendet, peccantibus vero compatiatur, et culpas eorum quantum potest alleviet, propriamque fragilitatem perpendens vereatur, et dicat: Ille cecidit hodie, ego cras. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Memor esto judicii mei;3 sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. Unde Apostolus: Considera (inquit) te ipsum, ne et tu tenteris.4 Verum sunt quædam religiosæ personæ, imo perversæ et irreligiosæ, quæ ad observandum, aggravandum et accusandum defectus aliorum sunt vigilantes, acutæ et celeres, ad considerandum vero propria vitia cæcæ sunt, nec æquanimiter ferunt si increpentur. Porro bonus religiosus quidquid virtuositatis cernit in aliis studet sectari, culpas vero aliorum pie pertransit, salva correptione fraterna.
Tertium est ne ex aliorum negligentia, dissolutione, verbositate et pravis consortiis aut exemplis fiat remissa, sed indesinenter attendat causam animæ suæ quam habet cum Deo, et qualiter cito judicabitur ab eodem: imo ex aliorum damnis fiat peritior.
Quartum est ut ea quæ agit in Dei obsequio, agat quotidie cum diligentia ampliori. Quidam enim ad tempus devoti videntur, et Horas suas atque confessiones, ac consimilia, proferunt ac persolvunt attente, sed postea cum arida quadam consuetudine.
Quintum est ne aliquem scandalizet, sed omnes quantum valet ædificet. Deo namque debemus conscientiam puram, proximis exemplaritatem et bonam famam. Unde dixit Salvator: Væ homini per quem scandalum venit;5 et denuo: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.6 Apostolus quoque hortatur: Videte ne ponatis fratri offendiculum aut scandalum.7
Sextum est ut totam conversationem suam fundet in vera et profunda humilitate, atque in stabili Dei timore, in quibus duobus jugiter crescere ac firmari conetur. Ideo sanctus vir abbas Pastor disseruit, quod religiosus debet tam indesinenter humilitatem ac Dei timorem mente revolvere ac tenere, quam incessanter attrahit sibi aerem ore. Hinc locutus est Christus: Discite a me quia mitis sum et humilis corde;8 itemque: Nolite timere eos qui corpus occidunt, sed eum timete qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam ignis.9
Septimum est ut omnia agat cum discretione: quia, ut beatissimus pater Antonius docuit, discretio compendiosius ducit religiosum ad perfectionem.
Octavum est ut circa superiores suos semper se habeat reverenter, pacifice, obedienter et grate, verba quoque eorum et facta interpretetur in melius.
Footnotes
Chapter 17 of 23