Skip to the text

Articulus 15

De clausura perpetua, et magnitudine præmii ejus, ac de causa ejus finali.

ABSCONDIT me Dominus in tabernaculo suo in die malorum;1 protexit me in abscondito tabernaculi sui. Ex his quæ supra, octavo articulo, dicta sunt de proprietatibus mulierum, faciliter potest perpendi quam periculosum sit monialibus egredi claustrum, vagari per mundum, inter sæculares homines conversari, viros, juvenes ac adolescentulos intueri. Sunt enim naturaliter molles, instabiles, fragiles, atque ex intuitu objectorum concupiscibilium mobiles valde. Idcirco earum compunctio, devotio, recollectio et amor ad Sponsum cœlestem cito atque faciliter disperguntur, impediuntur ac pereunt, nisi indesinenter custodiantur. Imo, nisi omnis peccandi occasio eis præcidatur, protinus mens earum mundanis ac sensualibus inficitur ac repletur affectibus.

Hinc sancti Patres, instructi ac moti a Spiritu Sancto, saluberrime ac sapientissime ordinaverunt ut universæ moniales perpetuo clausæ sint; et ab exordio omnes fuerunt clausæ. Porro, quod ad tantam lapsæ sunt calamitatem, relaxationem ac vanitatem, quod jam multæ earum passim monasteria sua egrediuntur, venit ex negligentia et vitioso superiorum suorum regimine: qui ab observantia regulari miserabiliter damnabiliterque collapsi, subditas quoque eis personas permiserunt corruere, et non solum ad istam mundanitatem venire qua exeunt claustrum, imo etiam ad damnabilissimum istum statum permiserunt descendere, quod proprietariæ sunt, atque dum ad visitandum homines sæculares inaniter exeunt, tam pretiose et curiose se vestiunt, ut nisi diligenter inspiciantur, vix moniales esse noscantur, nisi forsan ex tenui velo aut modico scapulari: sicque suo vestitu pandunt se potius esse filias Babylonis adulterasque diaboli, secundum quod sanctus docet Augustinus, quam filias Dei et sponsas Christi.

Quamvis autem in regulis quorumdam Patrum sanctorum de monialium clausura perpetua nihil dicatur, quia videlicet regulæ illæ primo a sanctis Patribus datæ sunt monachis; postea tamen, dum et feminæ cœperunt regulas illas assumere, sancti Patres tunc exsistentes, inter cetera pro monialium conservatione instituerunt ut usque ad mortem sint in monasterio clausæ. Et hoc manifeste jubetur in Regula gloriosi Hieronymi, quam sanctus vir ille monialibus scripsit et dedit.

Hinc Bonifacius Papa VIII, volens universas moniales ad pristinam clausuram reducere, dedit de hoc generale mandatum, prout sexto Decretalium continetur, hoc modo: Cupientes salubriter providere periculoso ac detestabili statui quarumdam monialium, quæ laxatis honestatis habenis et monastica modestia ac verecundia sui sexus impudenter abjectis, nonnunquam discurrunt extra monasteria sua per habitacula sæcularium personarum, et infra monasteria sua frequenter admittunt suspectas personas, in gravem illius offensam cui suam integritatem et castitatem voluntate spontanea devoverunt, et in religionis opprobrium ac scandalum plurimorum;23 præsenti constitutione perpetuo irrefragabiliter valitura sancimus, universas ac singulas moniales præsentes atque futuras, cujuscumque sint Ordinis, debere manere sub perpetua monasterii sui clausura, nisi tali ac tanto morbo earum aliqua laboraret, quod non posset cum aliis absque gravi periculo seu scandalo commorari. Nulli etiam inhonestæ personæ nec honestæ pateat accessus ad moniales absque speciali superioris licentia, et nisi fuerit manifesta et rationabilis causa: quatenus moniales sic separatæ a publicis ac mundanis conspectibus, valeant Deo servire liberius, eique diligentius custodire corda sua et corpora in omni sanctimonia, omni opportunitate lasciviendi sublata.

Ecce in hac constitutione asserit Pontifex summus, quod usus ac status monialium sua monasteria egredientium est periculosus ac detestandus; et quod moniales sic exeuntes, laxant honestatis habenas, hoc est, contra virtutem et frenum honestatis debitæ agunt; ac impudenter abjiciunt religiosam modestiam ac verecundiam ad sexum femineum potissime pertinentem; quod item per hoc graviter Deum offendunt ac Sponsum cœlestem, cui suam integritatem voverunt; atque quod exitus ille cedit in sanctæ religionis opprobrium ac scandalum plurimorum. Idcirco moniales exeundo cœnobium non excusantur a gravi culpa per dispensationem et licentiam superiorum suorum, quum dispensatio et licentia illa justam et rationabilem causam non habeat: propter quod dissipatio juris est et abusus. Unusquisque quoque fidelium, tam religiosus quam sæcularis, magis tenetur obedire Pontifici summo, videlicet domino Papæ, quam cuicumque inferiori prælato, quemadmodum super secundum Sententiarum doctores concorditer scribunt.4

Amplius, in constitutione prætacta tangitur causa finalis propter quam moniales jubentur ac obligantur esse reclusæ, videlicet ut omnis occasio incontinentiæ eis penitus auferatur, et tanto purius ac liberius serviant et inhæreant Sponso cœlesti in omni castitate et sanctitate mentis et corporis, quanto plus separatæ sunt ab humanis adspectibus ac mundanis consortiis. Porro quanta scelera et scandala orientur ex monialium egressione de claustris suis, quid necesse est scribere et probare, quum tumentes uteri et argumenta super terram gradientia satis et plus quam satis hoc protestentur? Aliæ quoque dissolutiones et vanitates quamplurimæ inde sequuntur. Ideo devotæ et timoratæ moniales in suis clausuris libenter ac hilariter manent, et quidquid a contemplatione, amore et amplexu Sponsi cœlestis, quidquid a puritate interna et spirituali profectu atque a stabili recollectione mentis in Deo impeditivum est, horrent ac vitant. Et si (quod absit) absque justa et rationabili causa exire optarent aut exeundi licentiam procurarent, nequaquam a grandi excusarentur peccato.

Denique, hujus spontaneæ ac perpetuæ clausuræ ineffabiliter magna gloriosaque merces est apud Deum in cœlis. Nec dubium quin religiosæ personæ suam clausuram fideliter conservantes, tanto jucundius post hanc vitam volabunt per longitudinem latitudinemque cœli empyrei, quanto nunc propter Deum in strictiori se continent loco.

Verumtamen, quoniam parum aut nihil confert clausura exterior corporalis, nisi mens clausa, custodita et munda sit a cogitationibus vanis et vilibus, ab imaginationibus fœdis, a vitiosis affectibus, ab inquietudine passionum, a sollicitudine mundanorum, a sæcularibus occupationibus, curiositatibus, fabulationibus, atque sæculi rumoribus; ideo religiosa persona reclusa indesinenter conetur de die in diem magis ac magis pura, stabilita, quieta, illuminata ac fervida esse in Deo. Ab otiosis et superfluis caveat verbis; in cibo et potu moderantiam servet, et necessitatem quærat, non voluptatem. Discretionem tamen servet in omnibus, et juxta superiorum suorum informationem procedat. Consuetudinem faciat sibi ut in omni loco et tempore adspiret ad Deum et mentem suam levet ad ipsum, considerando infinitam bonitatem, sapientiam, pulchritudinem, suavitatem ipsius, et omnem caritatem, pietatem ac liberalitatem ejus circa genus humanum. Atque in horum consideratione vehementer accendatur divino amore, et glorietur in suo Creatore, gratulando infinitæ excellentiæ omnique perfectioni et beatitudini ejus. Sicque requiescat in ipso, ut ex sententia dicere queat: In pace in id ipsum dormiam et requiescam;5 et rursus: Oculi mei semper ad Dominum; itemque:6 Memor fui Dei, et delectatus sum;7 et, In meditatione mea exardescet ignis.8

Footnotes

  1. Ps. xx, 5. ↩

  2. *intra ↩

  3. Sext. lib. III, tit. 16, c. unic. ↩

  4. dist. XLIV. ↩

  5. Ps. IV, 9. ↩

  6. Ps. XXV, 15. ↩

  7. Ps. LXXVI, 4. ↩

  8. Ps. XXXV, 4. ↩

Chapter 16 of 23