Articulus 12
De vera et sancta obedientia ad religiosos spectante.
MELIOR est obedientia quam victimæ; et auscultare, magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare; et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Hæc sunt verba Samuelis prophetæ.1 Si ergo inobedientia tam enorme peccatum est in unoquoque credentium, quanto magis in religiosis, qui Altissimo et ejus vicariis obedientiam solenniter promiserunt?
Porro obedientia virtus est castitate et paupertate præstantior, et obedientiæ votum aliis duobus votis est dignius atque sublimius : quia per obedientiam offert et subjicit religiosus Deo et ejus vices gerenti se ipsum, scilicet propriam voluntatem et intellectum. Est enim obedientia virtus per quam homo sponte subdit se ipsum superiorum suorum præceptis, et primum Deo, deinde vices ejus gerentibus propter Deum. Debetque obedientia ista ex caritate exhiberi ac fieri, quemadmodum beatissimus princeps Apostolorum locutus est, dicens : Castificantes animas vestras in obedientia caritatis. Nam et præsidentes sunt specialiter diligendi, atque ex corde sinceriter honorandi, secundum quod Vas electionis hortatur, dicens : Rogamus vos ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum ; pacem habete cum illis. Hoc utique ad bonum pertinet subditum, præsertim religiosum, adhibere diligentiam grandem ne sua duritia, rebellione, pertinacia, aut tarditate obediendi, contristet aut gravet suos superiores, aut conventuales conturbet, sed potius alacritate obedientiæ suæ ipsos lætificet atque ædificet. Hinc quippe ad Hebræos scribit Apostolus : Obedite præpositis vestris et subjacete illis, ipsi enim pervigilant tanquam rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes :2 hoc enim expedit vobis.
Itaque religiosa persona obedire tenetur suo superiori ex promptitudine cordis, et suam voluntatem subjicere voluntati spiritualis patris aut matris. Et non solum propriam voluntatem, sed et judicium proprii intellectus debet subjicere judicio præsidentis, ne sit immansiva aut pertinax. Idcirco conari non debet ad hoc ut voluntatem superioris retorqueat et inflectat ad acquiescendum suæ voluntati, vel ut id sibi injungatur a præsidente ad quod ipsa magis afficitur : imo hæc obedientiæ contrariantur, prout S. Basilius in Regula sua et alii sancti Patres testantur.
Hinc quotiescumque religiosus præcepto sui superioris non obedit spontanee propter Deum, aut propositum firmum seu deliberatum habet non obediendi si sibi aliquid præciperetur propriæ voluntati contrarium, vel superiorem suum importune, injuste et irrationabiliter trahit aut trahere nititur ad acquiescendum suæ propriæ voluntati : toties contra votum obedientiæ agit, et valde mortaliter peccat. Dicitur autem voluntas propria quæ sic est volentis, quod non est Dei nec Ordinis, id est, nec voluntati Dei nec Ordinis est conformis. Porro, si religiosus superiori suo obediat, non tamen tam libenter et prompte ut decet et regula docet, peccatum est veniale. Similiter, si tentetur de peccato inobedientiæ, nec resistat satis cito ac fortiter, non tamen plene consentiat, aut voluntatem superioris sui nitatur inflectere ad acquiescendum suæ voluntati aliqualiter importune, non tamen inflexibiliter aut incorrigibiliter; peccat in hoc venialiter tantum, nisi forsan consuetudinem habeat ita agendi.
Itaque religiosus voluntatem suam et intellectum, quos solenniter vovit, consecravit ac obtulit Creatori, nequaquam sibi resumat, retrahat aut usurpet, ne fiat sacrilegus, id est abutens re sacra, videlicet voluntate sua et intellectu consecratis oblatisque Deo : alioqui spirituale furtum pessimamque rapinam committeret. Obediat quoque suo superiori, non quia sibi placet et convenit quod ei injungitur, sed quia sic placet superiori, cujus voluntati suam conformare voluntatem tenetur.
Postremo, ad obediendum promptissime, inducere debet omnem religiosum, imo et omnem Christianum, quod ait Apostolus : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo :3 quæ autem a Deo sunt, ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit ; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Hinc quoque Spiritus Sanctus per Moysen est locutus : Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo.4
Footnotes
Chapter 13 of 23