Skip to the text

Articulus 27

Disputatio Theologi contra Philosophum de felicitate atque miseria hominum.

THEOLOGUS. — Contemplare nunc, quæso, Philosophe, æquo judicio, quid melius sonet, fidei nostræ positio, an philosophorum assertio. En inter Peripateticos præclari Avicenna et Algazel, qui ultimam hominis felicitatem in contemplatione intelligentiæ ultimæ statuerunt, animas rationales nunc a corpore separatas dixerunt actu infinitas. Quid autem tam irrationabile, quam quod sapientissimus Conditor opera sua non ordinaverit ac determinaverit, atque in numero, mensura et pondere collocaverit?

PHILOSOPHUS. — Quoad hoc ceteri naturales eis contradicunt.

THEOLOGUS. — Pauca vel nulla est inter eos concordia. Enimvero qui eis contradicunt, plus errant quam ipsi. Averroes enim et Abubather ne admitterent infinitatem animarum, scientes quoque intellectum esse perpetuum, arbitrati sunt animam humanam esse mortalem, intellectum autem non esse in nobis nisi per quamdam resplendentiam ab intelligentia separata. Alexander autem utrumque videns esse absurdum, asseruit animas rationales omnino mortales, ipsumque intellectum esse potentiam materialem, ac de materia demum eductam. Porro, quod

Avicenna posuit animas injustas tandem a miseria eripi, atque intelligentiarum luminibus copulari, nunc improbatum est. Quum enim mors sit terminus viæ, non potest post eam reditus esse ad ultimum finem. Hæc igitur de Peripateticorum errore induxerim.

Nunc autem de Stoicis dicam. Ecce princeps eorum, Plato, in Timæo et Phædone de præsenti materia multa edisserens, hoc tandem concludit, quod animæ bonorum corporibus segregatæ, ad stellarum contubernia sidereasque mansiones redeuntes, post certa intervalla, rursus corporibus delectentur, eisque denuo uniri desiderent, et ad vitæ hujus miserias descendere cupiant. Quid autem tam stultum, quam opinari animam in tanta sapientiæ ac veritatis contemplatione consistentem, corpore delectari, et a tanta beatitudine in miserias non ignotas relabi velle? Denique contra positionem hanc in præinductis completius disputatum est.

PHILOSOPHUS. — Quamvis rationes tuæ per se non cogant me ut me fidei huic articulo subdam, nihilo minus cunctis pensatis, videlicet rationibus tuis naturalibus, fidei quoque supernaturalibus argumentis, atque controversia quæ inter philosophos est, fidei potius adhærendum recenseo.

THEOLOGUS. — Rite consideras. Visne itaque de præsenti plura sciscitari materia?

PHILOSOPHUS. — Si jubes, procedamus ad cetera.

THEOLOGUS. — Jam de sex fidei orthodoxæ expediti sumus articulis. Porro nunc septimum introimus, qui est de incarnatione Verbi. Et quoniam articulus iste eorum qui de humanitate sunt Christi, articulorum primus est, atque post duos articulos primos fidei, quorum est unus de divina unitate, secundus de æterna Trinitate, præ ceteris est præcipuus; ideo, si tibi sic convenire videtur, in eo a novo ordiar libro. Hoc equidem scias, quod tota theologica veritas de Trinitatis deitate humanitateque Christi specialiter principaliterque pertractet.

PHILOSOPHUS. — Juxta præconceptam animo formam, o Theologe, inchoa.

Chapter 64 of 187