Proœmium
DIALOGION
DE FIDE CATHOLICA
DE ANTICHRISTO ET FALLACIIS EJUS.
THEOLOGUS. — Dominus noster Jesus Christus, qui secundum divinam naturam universa creavit, atque per humanitatem assumptam omnia reparavit, inter multa quæ ingratissimis perfidisque Judæis loquebatur, hoc quoque eisdem vaticinatus est: Ego (inquiens) veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Joann. v, 43.
PHILOSOPHUS. — Hæc propositio conditionalis est; nil igitur ponit.
THEOLOGUS. — In verbo inducto, hæc vox, si, non dubitative, sed certitudinaliter rite tenenda est. Certissime nempe Christus prædixit alium fore venturum, a Judæis pro Christo suscipiendum.
PHILOSOPHUS. — Non satis intelligo ista.
THEOLOGUS. — Christus in Evangelio ait: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel: utpote, quoniam plebi Israelitarum primo atque præcipue missus erat. Illis autem in incredulitate manentibus, justa ad gentes transmigratio facta est. Itaque, dum Christus coram Judæis, verbis itemque miraculis se verum esse Messiam ipsis in Prophetis et lege promissum fateretur, et ipsi nihilo minus increduli permanerent, contestatus est eis: Ego veni in nomine Patris mei, videlicet a Deo missus, et non accepistis me, credendo in me; alius veniet, in nomine suo, utpote non missus a Deo, nec Dei, sed propriam gloriam quærens, illum accipietis tanquam verum Christum.
PHILOSOPHUS. — Quis erit iste alius ?
THEOLOGUS. — Is de quo ante jam dixi, quem Antichristum vocavi.
PHILOSOPHUS. — Vocabitur ita ?
THEOLOGUS. — Christus et Antichristus non sunt nomina propria, sed proprietatem quamdam insinuant. Sicut ergo Christus proprio nomine Jesus appellatur, et propter plenitudinem gratiæ quæ a Deo spiritualiter unctus est, Christus antonomastice dicitur, quamvis multi dicti sunt Christi; sic Antichristus proprium nomen, nescio quod, sortietur. Denique ipse ac ejus sequaces, non utique Antichristum, sed Christum, eum vocabunt. Nos autem eum Antichristum, id est Christo contrarium, dicimus. Et quamvis multi dicantur Antichristi, id est Christi adversarii, ipse tamen antonomastice Antichristus juste vocatur, quia vehementius Christo ac ejus Ecclesiæ adversabitur, quam unquam quispiam adversatur.
PHILOSOPHUS. — Quando hoc erit? Præterea de ista materia plenius doceri cupio.
Chapter 109 of 187