Skip to the text

Articulus 1

De Præcursore atque baptista præconeque Christi.

THEOLOGUS. — Non solum de Christo, sed et de beatissima ejus Genitrice, Præcursore, Apostolis atque Ecclesia, Prophetæ locuti sunt. Ut ergo Scripturam de Christi Præcursore prædictam, in Jesu impletam ostendam, de Joanne Baptista paulisper effabor.1

Igitur de Christi præcone adventuque Christi, apud Malachiam scriptum est : Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam.2 Et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis. Porro, de eodem Christi prænuntio Isaias vaticinans : Vox, inquit, clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.3 Hæc in præcursore Jesu Christi impleta cognoscimus.

PHILOSOPHUS. — Unde id probas? Et quomodo de homine dictum est, Ecce ego mittam angelum? etc. Igitur de isto homine qualiter vixerit doce me.

THEOLOGUS. — Quidquid de eo dicam, in Evangeliis scribitur.4 Patri ejus Zachariæ angelus Gabriel5 in templo apparens, intimavit quod de uxore sua filium gigneret qui in utero matris Spiritu Sancto repleretur, atque ante Christum in virtute Eliæ præcederet. Cui quum Zacharias non crederet, eo quod uxor sua sterilis esset, propter incredulitatem suam in signum mutus mox factus est, donec puer nasceretur promissus. Egrediens ergo Zacharias de templo, populo exspectanti loqui non potuit. Nato autem Joanne, loquelam recepit, et de Christo pulcherrime prophetavit.

Hic Joannes in utero matris exsultavit ad Mariæ matrem suam visitantis præsentiam, sentiens et per Spiritum Sanctum (quo in utero plenus fuit) agnoscens Christum adesse.6 Natus autem desertum ingressus est. Eratque vestitus pilis cameli, habens circa lumbos zonam pelliceam.7 Cibus quoque ipsius erant locustæ et mel silvestre. Quumque propter eximiam suam sanctitatem (non propter miracula, quia signum nullum fecit) ab omnibus Christus crederetur, testimonium perhibuit Domino Jesu, illum esse Christum contestans, se vero dignum non esse corrigiam calceamentorum ejus absolvere asserens.8 Demum propter justitiam ab Herode occisus est, et martyr effectus.9 Hunc verum fuisse prophetam Josephus ait : Hic Joannes et angelicam duxit vitam, virgo permansit, Christumque nuntiavit ; angelus appellatur.

Footnotes

  1. Matth. III, 1. ↩

  2. Malach. III, 1. ↩

  3. Is. XL, 3. ↩

  4. Luc. I, 11 et seq. ↩

  5. Ibid. I, 19 et seq. ↩

  6. Luc. I, 41. ↩

  7. Matth. iii, 4. ↩

  8. Joann. x, 41. ↩

  9. Marc. VI, 17 et seq. ↩

Chapter 166 of 187