Proœmium
DIALOGION
DE FIDE CATHOLICA
DE VITA ET MIRACULIS CHRISTI ATQUE SANCTORUM.
THEOLOGUS. — Quum Domino nostro Jesu Christo Judæi de ipso hæsitantes dixissent: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam; eis Christus: Opera, inquit, quæ ego facio, hæc testimonium perhibent de me. Joann. x, 25.
Quia enim Christi miracula omnem virtutem creatam facultatemque naturalem transcenderant, ideo a solo Deo fieri poterant. Deus autem sublimis et adorandus, quum sit essentialiter sanctus, naturaliter verus, atque substantialiter verax, falsitatis nec auctor esse potest nec stabilitor. Hæc ergo miracula, Christi doctrinam confirmant, ejusque fidem ac legem a Deo esse demonstrant. Veritas namque dupliciter innotescit. Primo, per naturalem rationem: et talis est veritas philosophica. Alio modo, per signa soli Deo possibilia: et sic fides divinæque leges probatæ sunt atque firmatæ. Et quoniam divina miracula certiora sunt ratione humana, ideo articulis fidei incomparabiliter fortius assentimus, quam naturalibus quibuscumque scientiis.
Ideo denique, quum alias Christo Judæi blasphemias dixissent, Tu de te ipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum; Christus respondit: Etsi ego de me ipso testimonium perhibeo, testimonium meum verum est, quia non sum solus, sed ego, et qui misit me Pater.1 Præterea Spiritus Sanctus est qui testatur quoniam Christus est veritas.2 Si ergo secundum Moysis legem, duorum hominum testimonium verum est, quanto magis testimonium trium Personarum in divinis, Patris videlicet, Filii, et Spiritus Sancti, certissimum est?3 Nempe tres sunt qui testimonium dant in cœlo:4 Pater, Verbum, et Spiritus. Horum operatio ad extra una est ac indivisa, quoniam hi tres unum sunt.5
PHILOSOPHUS. — Non jam dumtaxat duos, sed plures (ni fallor) quam decem adduxisti testes quod Jesus sit Christus. Siquidem testimonia adduxisti Jacob patriarchæ, Danielis, Aggæi, Zachariæ, Isaiæ, Amos, Osee, Jeremiæ et David prophetarum, et aliorum plurium. Nunc vero testimonia Dei Patris et Spiritus Sancti de Christo Jesu, id est signa atque miracula quibus Deus Filium suum clarificavit, agnoscere cupio.
THEOLOGUS. — Miror prudentiam tuam, ingenium atque memoriam; et quoniam non surdo et cæco, sed audienti videntique loquor, delectabiliter loquor.
PHILOSOPHUS. — Præconia tua non me efferunt, sed humiliorem diligentioremque reddunt : quippe qui experimentaliter cerno meum qualecumque ingenium, magis vero meam scientiam, velut nullius esse momenti tuorum comparatione sapientiæ itemque ingenii. Verumtamen, precor, cœptum prosequere.
THEOLOGUS. — Compendiosius quo potero exsequar. Tu vero intentissima mente cuncta perpende. Invenies enim in istis quæ dicam, utriusque in Christo naturæ, divinæ et humanæ, mysteria, id est humanitatis humilitatem, divinitatis quoque majestatem, moderamine quodam subtili, imo mirabili, insinuari.
Footnotes
Chapter 165 of 187