Articulus 6
De mirificentiis Virginis Matris.
THEOLOGUS. — Quid de Christifera Virgine deiformi Maria nunc dicam? De ipsa nempe immensa occurrunt dicenda, et quum brevitati studeam, quid primo dicturus sim prorsus ignoro.
PHILOSOPHUS. — Utique fide Christi supposita, ratio dictat nil dignum de ejus præconio posse effari.
THEOLOGUS. — De ejus miraculis speciales libri conscripti sunt, atque in variis libris multa præclara de ea verissime scripta cognoscimus.
PHILOSOPHUS. — Aliqua tange.
THEOLOGUS. — Ipsa magno illi pontifici S. Leoni Papæ manum abscisam restituit : quod et summo quoque illi theologo Joanni Damasceno effecit. Propter eam Theophilus salvatus est. Quoties beatissimis confessoribus Martino, Bernardo, Francisco, apparuit ? Sed et istis demum temporibus quibusdam eam apparuisse devotis, non leviter credimus. Miraculorum ejus non est numerus. Mortuos multos æterna morte damnandos, vitæ restitui a Deo Filio procuravit.
Chapter 171 of 187