Skip to the text

Articulus 17

De S. Sylvestro mirabilia magna.

THEOLOGUS. — Dum Tarquinius Romæ urbis præfectus, Sylvestrum ad occidendum cepisset, dixit ei Sylvester: Stulte, hac nocte morieris, et æterna tormenta recipies. Quod et factum est. Hunc virum tanta gratia Deus ornavit, ut pagani quoque eum vehementer amarent. Erat nempe adspectu angelicus, sermone nitidus, sanctus opere, prudens consilio, caritate diffusus, pietate repletus.

Hic ergo in Romanum electus est Pontificem, atque Constantinum Magnum convertit ac baptizavit. Sanctam quoque Helenam Constantini matrem, atque doctissimos Judæorum magistros, ratione et signis ad fidem induxit. Taurum ferocissimum mortuum, in Christi virtute suscitavit, et mansuetum effecit. Quo viso, paganorum doctissimi ad Christum sunt conversi. Denique draconem venenosissimum atque horribilem, et quotidie flatu suo venefico plurimos occidentem, ligavit, et ab omni læsione desinere egit. Duosque viros a dracone letaliter infectos, curavit.

PHILOSOPHUS. — Tauri resuscitationem maxime miror, quum anima bruti mortalis sit.

THEOLOGUS. — Recordaris, ni fallor, quemadmodum tibi ostendi omnipotentem Deum ea quoque posse eodem numero reparare, quæ prorsus destructa annihilataque sunt, sicut etiam potest unum exsistentium in aliud præexsistens convertere.

PHILOSOPHUS. — Hæc te dixisse oblitus non sum. Hoc tamen soli (ut reor) Deo possibile est. Ideoque istud factum, est christianæ fidei sufficiens argumentum.

THEOLOGUS. — De excellentia tui ingenii ubertim exsulto, et quidquid nunc conclusisti concedo.

Chapter 182 of 187