Articulus 19
De excellentiis sanctissimorum Germani atque Francisci.
THEOLOGUS. — Omnia quæ S. Germanus post episcopatum assumptum gessit, supra humanam virtutem exstiterunt. In omni refectione primo cinerem prælibavit, deinceps panem hordeaceum sumpsit. Denique, per triginta annos nunquam panem frumenti, non vinum, neque legumen accepit ; sal tamen dumtaxat pro sapore assumpsit. Talis autem erat ejus vita, ut nisi Deus eam miraculis comprobasset, phantastica apparuisset. Et denuo talia erant ejus miracula, ut nisi vita consonasset, phantastica putari potuissent.
PHILOSOPHUS. — Aliqua audire de ejus prodigiis affecto.
THEOLOGUS. — Quodam tempore, dæmones in hominum specie apparentes adjuravit, ne de loco quo eos invenit recederent donec ipse omnibus eorum fallaciam demonstraret, ipsique se non homines sed dæmones esse clamarent : quod et factum est. Denique vehementissimam maris tempestatem, ter aquam in nomine supersanctissimæ Trinitatis adspergens, cessare obtinuit. Discipulum suum defunctum atque sepultum, monumento aperto, affatus est. Ille ergo defunctus in sepulcro resedit, respondit, et se in hac vita nolle esse perhibuit : quo dicto, rursus quievit.
Insuper, vituli occisi et comesti ossa recolligens, eumdem resuscitavit. Regem indignum regno expulit, et pro eo subulcum instituit. Præterea, alleluia cum suis clamando, fortissimos hostes in fugam convertit. S. Cassianum diu sepultum, ad monumentum allocutus est, dicens : Quid agis, frater Cassiane? Cui ille de tumulo, audientibus cunctis, respondit : Dulci quiete perfruor, et Salvatoris adventum exspecto. Quum a Valentiniano imperatore ejusque matre, condigno esset susceptus honore, Volusiani nobilissimi viri puerum adolescentem defunctum suscitavit. In eodem quoque loco asinum suum quo vehebatur, a morte resuscitans, ab ipso domum delatus est.
PHILOSOPHUS. — Mira sunt hæc et mirabilia valde, solique Deo possibilia, qui quoniam ista ad corroborationem christianæ fidei effecit, constat eam a Deo donatam.
THEOLOGUS. — O Philosophe, adhuc pauca audisti. Verumtamen de quodam simpliciano et illitterato, sed divinitus instituto S. Francisco, qui etiam non diu ante tempora ista defunctus est, quædam de multis ausculta. Hic prophetico spiritu claruit, cordiumque arcana Deo pandente cognovit. Quinque ad minus mortuos, maxime post mortem suam, suscitavit. Et quoniam columbina simplicitate exstitit plenus, omnes creaturas nomine fratris vel sororis vocavit.
Avibus prædicavit, et velut rationis essent capaces, sic congregabantur et advertebant. Aliquando hominibus prædicans, quum hirundinum impediretur garritu, præcepit ut sileant : et protinus parent. Aves cœli indomitas ad se vocavit : mox advenerunt; et eo monente cantabant, nec sine licentia recesserunt.
Quandoque propter infirmitatem visus, compulsus est pati sibi remedium candentis ferri apponi ; sed eo orante, nullum ab igne dolorem sustinuit. Huic Christus cum Virgine Matre atque angelorum multitudine quandoque apparuit. Et breviter, mirabilium quæ per eum Christus operatus est, vix numerus noscitur. Inter quæ hoc præclarissimum exstat, quod vidit in visu Seraph sex alas habentem cruci affixum. In quo tam mirabiliter Christo conformatus est, ut stigmata seu vestigia quinque vulnerum Christi, in manibus et pedibus ac latere Francisci imprimerentur, et usque ad mortem manerent. De quibus ubertim vehementem pertulit pœnam, quia et vera vulnera erant.
Chapter 184 of 187