Articulus 7
De prodigiis Petri archiapostoli.
THEOLOGUS. — Non solum in Petro, sed et in aliis pluribus Christus post passionem suam implevit quod ante prædixit: Qui credit in me, opera quæ ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.1
PHILOSOPHUS. — De ejus operibus doce me.
THEOLOGUS. — Primo inducam quæ habentur in Scriptura canonica. Hominem quadraginta annorum ex utero matris claudum, in nomine Jesu repente curavit.2 Ananiam ejusque conjugem fraudatores, solo verbo occidit.3 Et tanta mirabilia in Jerusalem egit, ut sparsim infirmos in plateas projicerent, quatenus veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam ex eis:4 sicque sanabantur.
PHILOSOPHUS. — Hoc majus mihi videtur quam ea quæ de Christo inducta sunt. Nempe de eo dixisti, quod ex contactu vestium ejus medelam assecuti sint ægri, non tamen quod umbra ejus quemquam curavit.
THEOLOGUS. — Audi præterea.5 Æneam paralyticum ab annis octo in lecto jacentem, brevissimo verbo erexit.6 Devotissimam feminam Tabitham defunctam resuscitavit. Dum beatissimum Cornelium centurionem cum suis instruxit, descendit super eos Spiritus Sanctus, et loquebantur variis linguis.7 Ab Herode captum, angelus Dei redemit.8 Filium Theophili principis Antiochiæ multis annis jam mortuum, suscitasse describitur.
Denique dudum, dum de Simone mago loquebar, retuli qualiter Romæ adolescentem defunctum, cunctis cernentibus, vitæ restituit.9 Quum vero ante judicem judicandus consisteret, vultus ejus miro splendore refulsit. Quumque in cruce penderet, Dominus Deus noster omnipotens fidelibus gloriam Petri ostendit. Cernebant enim angelos cum rosarum liliorumque floribus ei adstantes. Sunt autem et alia insignissima ejus prodigia pene innumera: quæ omitto.
Footnotes
Chapter 172 of 187