Skip to the text

Articulus 3

De vita et miraculis Christi.

THEOLOGUS.1 — Porro, triginta circiter annos habens, Jesus a Joanne Baptista baptizari dignatus est. Dedit autem Deus Joanni signum, dicens:2 Super quem videris Spiritum descendentem, ipse baptizat in aqua et Spiritu Sancto. Itaque, Jesu baptizato, cœli aperti sunt, et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum;34 et vox de cœlo facta est: Tu es Filius meus dilectus in quo mihi complacui.

PHILOSOPHUS. — Audierant ista et viderant omnes qui aderant, vel solus Joannes?

THEOLOGUS. — Aliis ista ostensa non sunt. Primus enim Christi adventus quasi in abscondito fuit.

PHILOSOPHUS. — Prosequere.

THEOLOGUS. — Baptizatus Jesus ductus est a Spiritu in desertum.5 Quumque quadraginta diebus et totidem noctibus jejunasset, postremo esuriit, et mox a Satana est tentatus. Erat autem in deserto cum bestiis, et angeli ministrabant ei.6 Videns autem Joannes Baptista Jesum ambulantem, dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.7

Præterea signum primum Domini Jesu erat quod in nuptiis aquam in vinum convertit. Postea filium reguli morti proximum, solo imperio absens curavit.8 Insuper virum, triginta et octo annos in infirmitate habentem, jacentem in porticu Jerosolymis cernens, dixit ei:9 Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Qui subito sanatus, videntibus cunctis, fecit sic. Porro quum eum viri urbis suæ Nazareth præcipitare vellent, ipse transiens per medium illorum ibat, utpote illis invisibilis factus, et de eorum manibus insensibiliter elapsus.10

Quum autem dæmon per os hominis ad Jesum clamasset, Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene?11 scio te, quia sis Sanctus Dei; respondit Jesus: Obmutesce, et exi ab eo.1213 Et statim exivit. Socrum quoque Petri a febribus imperando repente curavit. Quumque sol occidisset, omnes qui habebant infirmos, adduxerunt eos, et curavit. Exibant quoque dæmonia multa, clamantia :14 Tu es Filius Dei. Jesus vero prohibuit ea.

Præterea, quum dixisset leprosus ad Jesum, Domine, si vis, potes me mundare;1516 ait Jesus : Volo ut munderis. Et repente mundatus est. Sed et paralyticum a quatuor in lecto allatum, hoc modo sanavit : Tibi (inquiens) dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et fecit sic, cunctis videntibus, timentibus, obstupescentibus. Denique in synagoga homini cujus dextera arida fuit, dixit : Extende manum tuam. Quo extendente, manus ejus restituta est.17

PHILOSOPHUS. — In omnibus his magis admiror atque extollo modum agendi, quam opera ipsa, utpote quod tam imperialiter tamque repente hæc egit.

THEOLOGUS. — Juste moveris. Verumtamen majora mox audies. Circumibat ergo Jesus totam Galilæam, docens in synagogis, et sanans omnem languorem in populo. Abiitque opinio ejus in totam Syriam, et afferebant ei omnes male habentes, dæmoniacos, lunaticos, paralyticos, atque diversis tormentis et morbis oppressos; et curavit omnes. Multa igitur turba de Judæa, de Galilæa et Jerusalem, ab Idumæa quoque et de trans Jordanem, et qui circa Tyrum et Sidonem, secuta est Jesum.

At vero servum centurionis agonizantem, solo imperio Jesus absens curavit.18 Quum autem in navicula cum discipulis esset, tempestas maxima orta est, ita ut navis operiretur gurgite fluctuum. Jesus autem consurgens increpavit ventum et mare, dicens : Tace et obmutesce.19 Et subito siluerunt. Amplius autem veniens Jesus prope oppidum Naim, defunctum filium unicum viduæ, quem ad sepulcrum duxerunt, resuscitavit dicens : Adolescens, tibi dico, surge. Quo reviviscente, universi magnificabant Deum.20 Ejecit demum de uno homine dæmonum legionem.21

Porro, quum ad resuscitandum filiam Jairi archisynagogi transiret, mulier quæ duodecim annis profluvium sanguinis passa fuit, ex contactu vestimenti Domini Jesu curata est.2223 Filiam vero viri defunctam, præsentibus ejus parentibus ac tribus Apostolis, levavit dicens :24 Puella, tibi dico, surge. Et timuerunt timore maximo. Præcepitque Jesus ut nemini dicerent, et ut puellæ cibum afferrent.

Præterea venerunt ad Jesum duo cæci; et ait eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis? Et illi : Utique, Domine. Jesus vero respondit : Secundum fidem vestram fiat vobis.25 Et confestim viderunt. Post hæc, hominem mutum ac dæmoniacum a dæmone liberavit, et loquelæ restituit.26 Insuper oblatus est ei dæmonium habens, mutus et cæcus.27 Curavit utique eum Jesus, ita ut loqueretur et videret.

Footnotes

  1. Luc. III, 23. ↩

  2. Joann. I, 33. ↩

  3. Luc. III 21, 22; ↩

  4. Matth. III, 16, 17. ↩

  5. Matth. IV, 1 et seq. ↩

  6. Marc. I, 13. ↩

  7. Joann. I, 29, 36. ↩

  8. Joann. IV, 46 et seq. ↩

  9. Marc. V, 1 et seq. ↩

  10. Luc. IV, 29, 30. ↩

  11. Ibid. 33-35. ↩

  12. Ibid. 40. ↩

  13. Luc. IV, 38, 39. ↩

  14. Ibid. 41. ↩

  15. Marc. II, 3 et seq. ↩

  16. Matth. VIII, 2, 3. ↩

  17. Matth. XII, 13. ↩

  18. Matth. VIII, 13. ↩

  19. Marc. IV, 36-39. ↩

  20. Luc. VII, 11-16. ↩

  21. Marc. V, 2 et seq. ↩

  22. Luc. iv, 23-26; ↩

  23. Marc. v, 24-34. ↩

  24. Ibid. 37-43. ↩

  25. Matth. IX, 27-30. ↩

  26. Ibid. 32, 33. ↩

  27. Matth. XII, 22. ↩

Chapter 168 of 187