Articulus 5
De passione, resurrectione, ascensione Christi.
THEOLOGUS. — Passionem suam Christus discipulis frequenter prædixit.1 Porro jam capiendus ab impiis, quum eum capere vellent, mox ut eis dixit, Ego sum quem quæritis, solo hoc verbo prostravit eos :2 ceciderunt namque retrorsum in terram. Sed et auriculam maligni Malchi abscisam, loco suo sanam restituit.3 Ceperunt ergo eum Judæi, et turpissima atque dirissima eum morte interemerunt, quemadmodum Prophetæ prædixerunt.4 Nempe flagellatum, spinis coronatum, cruci circa sextam horam affixerunt.5 Quo suspenso, a sexta hora factæ sunt tenebræ super universam terram, usque in horam nonam.6
PHILOSOPHUS. — Sæpe obscuratio solis naturaliter accidit.
THEOLOGUS. — Eclipsis ista omnino supernaturalis exstiterat : quod non solum ex epistola magni Dionysii ad Polycarpum, sed ex aliis quoque historiis innotescit. Præterea, circa horam nonam clamans voce magna Jesus, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, exspiravit.78
PHILOSOPHUS. — Ille (ni fallor) clamor supernaturalis fuit. Nam in agone, non est potestatis humanæ alte clamare ; et eum qui tali morte morosa occiditur, naturale est vix posse vocem formare.
THEOLOGUS. — Rite consideras. Enimvero centurio qui aderat, consideratione tua inductus, quum vidisset Jesum sic exspirare clamantem :910 Vere, inquit, Filius Dei erat iste, hic homo justus erat. Sciverat equidem naturalem non esse clamorem hujusmodi.
PHILOSOPHUS. — Si quæ alia acciderunt in passione Christi miracula, pande.
THEOLOGUS. — Mox ut Jesus spiritum tradidit, velum templi scissum est a summo usque deorsum, et terra mota est, et petræ scissæ sunt, et monumenta aperta sunt, et multa Sanctorum qui dormierunt corpora, cum Christo die tertia surrexerunt, venientesque in Jerusalem post resurrectionem Christi, apparuerunt multis.11
PHILOSOPHUS. — Cuncta, ut cerno, Christo compassa sunt.
THEOLOGUS. — Tertia die Christus resurrexit;12 die autem quadragesima in cœlos ascendit.13 Porro infra has dies Christus sæpe discipulis suis apparuit, in multis argumentis et experientiis se illis vivum ostendens. Et sicut ex Evangelio constat, tertia die, id est die paschali, quinquies suis apparuit : primo, Mariæ Magdalene; secundo, mulieribus;141516 tertio, Petro; quarto, duobus discipulis in castellum Emmaus euntibus; quinto, undecim discipulis. Post hæc rursus ante ascensionem quinque apparuit vicibus :17 primo, Apostolis, præsente Thoma, die octava; secundo, septem discipulis piscantibus;18192021 tertio, undecim Apostolis in monte Thabor. Quarto, in die ascensionis, primo in cœnaculo, secundo autem in monte Oliveti, suis apparuit.
Et in hac visione novissima, videntibus suis, in cœlos ascendit.22 Qui quum ascendentem mirarentur, adstabant duo angeli consolantes eosdem. Qui reversi sunt in Jerusalem, in locum montis Sion ubi et Christus Cœnam novissimam fecit. Die vero quinquagesima, misit eis Dominus Jesus Spiritum Sanctum.23 Quo recepto, repleti sunt omni fiducia, omni securitate in Deo; locutique sunt omnium linguis, et totius sacræ Scripturæ excellentissimam sunt sortiti notitiam.
Footnotes
-
Matth. xvi, 21; xvii, 21; xx, 17-19; xxvi, 2. ↩
-
Joann. xviii, 4-6. ↩
-
Luc. xxi, 50, 51. ↩
-
Joann. xviii, 12. ↩
-
Matth. xxvii, 45. ↩
-
Mat. xxvii, 26, 29, 35. ↩
-
Luc. xxiii, 46. ↩
-
Ibid. 46, 50. ↩
-
Luc. xxiii, 47. ↩
-
Marc. xv, 39 ; ↩
-
Matth. xxvii, 51-53. ↩
-
Act. x, 40. ↩
-
Ibid. 1, 3 et seq. ↩
-
Marc. XVI, 9 ; ↩
-
Matth. XXVIII, 9 ; ↩
-
Luc. XXIV, 34 ; ↩
-
Marc. XVI, 12 ; Jo- ann. XX, 19. ↩
-
Joann. XX, 26; XXI, 1 et seq.; ↩
-
Matth. XXVIII, 16, 17; ↩
-
Marc. XVI, 14; ↩
-
Act. 1, 4 et seq. ↩
-
Act. 1, 9-13. ↩
-
Ibid. 11, 1 et seq. ↩
Chapter 170 of 187