Skip to the text

Articulus 21

De S. Patritio et purgatorio ejus, de sanctissima Elisabeth, de divina quoque virgine Catharina de Senis, et de B. Thoma de Aquino.

THEOLOGUS. — Hucusque, Philosophe, tibi de miraculis dixi Sanctorum: quæ tamen protervus negare posset, et si non rationabiliter, tamen pertinaciter.

PHILOSOPHUS. — Utique omnia præinducta miracula in effectu suo satis relucent. Nullatenus enim ambigere potest homo subtilis, quin sine maximis prodigiis mundus ipse ad tam admirabilem fidem ac arduam legem converti nequivit.

THEOLOGUS. — De hoc in præostensis efficacius colloquebamur. Nunc vero unum admirabile dicam, quod tibi nedum mirabile, sed et jucundum insuper erit.

PHILOSOPHUS. — Quid est hoc?

THEOLOGUS. — Si quis Dei providentiam negat, si animæ immortalitatem non credit, si infidelium atque pravorum tormenta, fidelium quoque felicitatem, non admittit; non ad rationem aut prophetiam aut signa eum transmittam, sed ad experientiam rerum et opera.

PHILOSOPHUS. — Hoc declara.123

THEOLOGUS. — Quum S. Patritius in Hibernia prædicaret et parum proficeret, dicerentque populi terræ illius, nec miraculis neque doctrina se ad Christum velle converti, nisi quispiam inter eos ista per experientiam nosceret quæ de tormentis ac aliis habita sunt:4 itaque, orante Patritio, locus ei a Christo ostensus est purgatorium ingrediendi, in quo qui ingressus fuerit, atque in tormentis constans permanserit, infra unum diem ab omni culpæ reatu purgatus exiret. Quidam ergo locum illum ingressi sunt: quorum aliqui virtute divina protecti sunt, et redierunt; quidam autem reversi non sunt. Qui autem redierunt, horribilissima quæ viderunt impiorum tormenta, electorum quoque consolationes, publice prædicaverunt.5

PHILOSOPHUS. — Estne adhuc ad hunc locum ingressus?

THEOLOGUS. — Est utique: et ecce si præinductis non credis, nunc te ad experientiam mitto. Si enim quis non credat, veniat ad locum satis famosum in regione Hiberniæ, ad collegium ubi intratur in purgatorium S. Patritii, et experimentaliter sentiet vera esse cuncta quæ dicta sunt, et cernet se in Christi nomine posse dæmonum pœnas evadere.

PHILOSOPHUS. — Quid amplius quæro?

THEOLOGUS. — De hujus loci tormentis, de modo atque periculo introeundi, de his quoque qui eum ingressi sunt, libri conscripti sunt: ideo de isto nunc amplius nil adjungo.

Verumtamen, de domina illustrissima sacrosancta Elisabeth de Thuringia paulisper effabor. Hæc erat regis Hungariæ filia. Cujus tanta erat sanctitas, ac tanta miracula, ut ipsa sola ad fidei corroborationem vere sufficiat. Erat quippe humillima et misericordissima, liberalissima, et in omni caritate divina atque fraterna flammigera. Leprosis, hydropicis, aliisque demum solo visu horrendis, sollicite et reverenter servivit, eosque contrectavit, tulit et fovit. Præterea, in agone consistens, lætissima erat, et angelici cantus dulcedo audiebatur in gutture ejus, ore tamen clauso manente. Sed et inter innumera ejus miracula, etiam quinque mortuos vel sex suscitavit defuncta. Breviter autem concludo, quoniam totum mundum inidoneum ad ejus sanctitatem explicandam existimo.

PHILOSOPHUS. — Libenter hæc audio, maxime de humilitate et pietate ejus in pauperes.

THEOLOGUS. — Fuit præterea istis pene temporibus, virgo divinissima S. Catharina de Senis: cui Christus et Virgo Christifera, sanctus quoque Dominicus et B. Thomas de Aquino, uberrime apparuerunt. Quamvis ista miraculis multis in vita atque post mortem claruerit, et tota ejus exterior vita, maxime in abstinentia, quasi quoddam continuum miraculum fuerit, nil tamen miror eatenus in ea, sicut interiorem animæ ejus sanctitatem. Erat enim inæstimabili Dei caritate succensa, et ardentissimo æstuabat zelo pro proximorum salute. Humilitas ejus profundissima fuit, patientia nimis mirabilis. Erat quoque mente et corpore purissima virgo. Hanc Deus semel defunctam suscitavit; huic occultissima revelavit; et pro parvis excessibus dire satis, paternaliter tamen, in præsenti vita eam afflixit, quatenus morientem sine omni dilatione amplecteretur et beatificaret.

Altissimas contemplationes, ecstaticos raptus, itemque igniferos in Deum affectus, ubertim sortita est. Sicut et S. Thomas, quem in hoc opere frequenter induxi: qui erat purissimæ prorsusque innocentissimæ vitæ, et sæpe a terra in aera elevatus est, sicque in aere pendens vicissim visus et inventus est. Denique, cernentibus multis, interdum improvise in divinæ lucis est absorptus abyssum, et ab omni sensuali operatione abstractus, insensibilis factus est.

PHILOSOPHUS. — Qui sunt tituli librorum in quibus ista plene digesta sunt, ut ea inquiram et discam?

THEOLOGUS. — In legendis Sanctorum, in chronicis quoque Bedæ et plurium, in Speculo historiali, in Historia ecclesiastica, in Martyrologio, in Dialogo S. Gregorii, in Vitaspatrum, maxime in primo libro, in Cæsario, in Passionali, et in aliis pluribus libris, ista diligenter congesta sunt.

Footnotes

  1. IV Reg. XIII, 21. ↩

  2. III Reg. XVII, 22; ↩

  3. IV Reg. IV, 34, 35. ↩

  4. dialog. Particu- judicio, xxiv. ↩

  5. bid. art. ↩

Chapter 186 of 187