Articulus 22
Gratiarum actio Philosophi de beneficiis et informatione Theologi.
PHILOSOPHUS. — De Pythagora legimus quod a discipulis suis nullius corporeæ rei donum aut pecuniæ munus, pro doctrina ejus impensa recipere dignabatur, injustum opinans spiritualia bona corporalibus comparare. Si ergo ille naturalem scientiam, quæ ad veram beatitudinem perducere nequit, tanti appretiatus est : quam ego tibi, o præclare et divine ac sancte Theologe, vicem, recompensationem aut gratiarum actionem impendam, pro omnibus his quæ mihi impertisti, pro tanto labore, tam fideli atque benigna informatione, itemque pro salvatione animæ meæ? Fateor, nil dignum reddere valeo.
Deum vero omnipotentem exoro ut tibi retribuat.
THEOLOGUS. — Quemadmodum ingrato benefacere molestissimum exstat, quantum est ex parte ingrati, sic jucundissimum reor benefacere grato. Ideoque de tua illuminatione, non a me, sed a Deo tibi impensa, atque de recognitione tua humillima, immensas Deo gratias exhibeo. Verumtamen noveris quoniam melius est viam justitiæ ignorare, quam scire et non implere.1 Ideo satage ut christiformiter converseris, ne gravius judiceris.
PHILOSOPHUS. — Ego, o vere peramande nimiumque dilecte Theologe, totis præcordiis exsequi cupio quidquid gratissimæ Dei benedicti et sancti placere voluntati agnovero. Hoc restat et opto quatenus intentissime ores Deum pro me.
THEOLOGUS. — Nunc ergo simul laudemus, adoremus, benedicamus, et totis viribus veneremur Deum verum et vivum, benedictum atque sublimem, eique infatigabiliter cum omni reverentia deservire conemur : quoniam ipsum solum decet omnis laus, hymnus et gloria, honor, magnitudo et latria. Cujus nomen sit benedictum per sæcula infinita.
PHILOSOPHUS. — Amen.
FINIS DIALOGII DE FIDE CATHOLICA
Footnotes
-
II Petr. II, 21. ↩
Chapter 187 of 187