Skip to the text

Articulus 18

De gloriosis operibus Nicolai atque Martini antistitum.

THEOLOGUS. — Nicolaus Christi antistes dum primo die baptizaretur, erectus in pelvi stetit. Quarta et sexta feria semel dumtaxat suxit ubera. Hic misericordissimus ac liberalissimus exstitit; et Dei revelatione episcopus factus est. Denique vivens in corpore, innumera præclarissima signa, quæ satis publicata sunt, fecit. Quum autem sepultus fuisset, a capite fons olei, a pedibus vero fons aquæ, in multorum medelam languidorum profluxit. Post mortem quoque Deus gloriosus et verus Sanctum suum admirandis mirificavit portentis.

Præterea, beatissimus Christi confessor Martinus ineffabilibus claruit signis.

PHILOSOPHUS. — Aliqua breviter tange.

THEOLOGUS. — Vivens in corpore, tres mortuos suscitavit, quorum se unus laqueo interemit: quem de inferno Martinus redemit. In igne illæsus permansit. Rursus, quum ignis a vento impulsus domum quamdam incendere inchoaret, Martinus se igni objecit, moxque ignis contra imperium venti retortus ac repercussus abscessit. Denique volens aliquando imperatorem affari, quum sæpe esset repulsus, tandem ignis Dei sellam imperatoris operuit, donec ipse Martino assurrexit atque consensit. Alio tempore, arborem dæmoni dicatam hac conditione succidi obtinuit, ut ipse cadentem reciperet. Quum ergo super eum cadere arbor inciperet, ipse crucem opposuit, et arbor in aliam partem reversa est. Osculo suo leprosum curavit.

Præterea, quum aliquando celebraret, igneus globus super caput ejus apparuit : ideoque par appellatur Apostolis. Sed et Christifera Virgo benedicta Maria, Petrus quoque et Paulus, ei frequenter apparuerunt. Ipse etiam sacer Martinus prophetiæ spiritu claruit, quia et Maximo imperatori de sua morte futura, et Briccio suo discipulo de episcopatu futuro, ac alia multa prædixit. Nemo illum unquam vidit iratum, nemo ridentem, nemo mœrentem. Nunquam in illius ore nisi Christus, nunquam in corde nisi pietas, pax et misericordia fuit. Porro irrationalia animalia ejus subdebantur imperio. Eo quippe jubente, canes lepusculum insequentes steterunt ; serpens natans reversus est; mergi collecti desertum ingressi sunt.

Mortis suæ horam diu prædixit. Quum autem defunctus fuisset, vultus ejus ad instar corporis glorificati resplenduit, atque angelicus chorus psallens a multis in aere exstat auditus. In ipsa quoque hora mortis suæ beatæ, S. Severino Coloniensi episcopo transitus ejus innotuit, quoniam angelicam in cœlo melodiam audivit.

Sed et hoc quoque valde mirabile, quod B. Ambrosius funeri ejus, quo nescio modo, interfuit. Siquidem in ipso Missæ officio quam in ecclesia sua Mediolanensi fecit, obdormiens, quum post trium horarum spatia excitatus fuisset, Martinum fratrem suum dixit migrasse, seque ejus funeri obsequium præbuisse, ultimam tamen orationem propter excitantium festinantiam non potuisse implere. Hæc de multis sic breviter dixerim. Frequenter quoque ei dæmon in specie Jovis, vel Mercurii, vel Minervæ, vicissim etiam in forma Christi, apparuit. Sed ille Spiritu Sancto repletus, falli non valuit.

Chapter 183 of 187