Skip to the text

Articulus 11

De præclaris prodigiis Philippi et Jacobi.

THEOLOGUS. — Quum pagani Philippum ad sacrificandum Marti compellere vellent, egrediens draco, pontificis filium duosque tribunos occidit, ac ceteros fœtore infecit. Dixit ergo Philippus : Statuam istam confringite, et Christum pro ea adorate, quatenus infirmi vestri curentur, et mortui suscitentur. Annuentibus igitur cunctis, Philippus Dei virtute tres mortuos suscitavit, ceterosque sanavit, et draconem abire præcepit : sicque ad Christum conversi sunt. Hic Philippus Scythiam ad fidem deduxit. Habuit vero duas sacratissimas filias virgines prophetissas : in quarum medio pater pro Christo crucifixus quiescit.

Præterea, Jacobus iste de quo modo effamur, Minor vocatus est, comparatione alterius Jacobi, non sanctitate aut gratia, sed vocatione, quoniam posterior a Christo vocatus cognoscitur. Hic Jacobus Jesu Christo, vita, vultu et corpore, conversationis modo ac moribus, tam similis exstitit, tanquam ejus uterinus frater fuisset. Nempe ex utero matris immaculatus permansit; vinum et siceram non bibit, nec carnes comedit; ferrum super caput ejus non ascendit; linea semper veste indutus est; toties die ac nocte in oratione genua flexerat, ut callos in genibus velut in calcaneo reservaret; et virgo perseveravit.

Hic solus propter ineffabilem suam sanctitatem inter Apostolos in Sancta sanctorum ingredi, ab ipsis quoque Judæis permissus est. Denique, ob sanctitatis eminentiam ab omnibus cognominatus est Justus. Tantæ equidem in populo reverentiæ fuit, ut vel fimbriam vestium ejus tangere certatim satagerent. Occiso Christo, se non comesturum devovit, donec a morte Christum resurrexisse conspiceret. Unde et tertia die Christus ei apparuit.1 Porro, ob suam excellentissimam sanctitatem ab omnibus demum Apostolis honoratus est. Factus est enim Jerosolymorum episcopus, celebravitque primus. Quum vero Christo palam testimonium perhiberet, a Judæis præcipitatus est atque occisus.

Footnotes

  1. I Cor. xv, 7. ↩

Chapter 176 of 187