Skip to the text

Articulus 4

Prosecutio de miraculis atque prodigiis Christi discipulorumque ejus.

THEOLOGUS. — Denique, nedum Dominus Jesus, sed et discipuli ejus signa fecerunt. Misit enim duodecim Apostolos, etiam ante passionem suam, dicens :1 Euntes, prædicate regnum Dei; infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite. Designavit quoque et alios septuaginta duos, et misit illos binos et binos ante se :2 quibus dæmones in nomine Jesu subjecti sunt. Dixitque illis Jesus : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit.3

PHILOSOPHUS. — Hanc potestatem tradidit eis nondum passus ?

THEOLOGUS. — Utique. Quid autem post passionem tradiderit, postmodum pandam.

PHILOSOPHUS. — Opera Christi prosequere.

THEOLOGUS. — Satiavit præterea de quinque panibus duobusque piscibus, quinque millia virorum, præter mulieres et parvulos.4 Quibus pastis, duodecim remanserunt cophini fragmentorum.

PHILOSOPHUS. — Quomodo potuit hoc fieri ? Non enim habebant panes illi et pisces unde tot satiarentur, vel certe unde tot cophini replerentur.

THEOLOGUS. — Sine multiplicatione panum ac piscium factum non est. Porro probabilius reor, et Thomas sic sentit, quod multiplicatio ista aliter facta non est nisi per creationem.5 Non enim per rarefactionem effici valuit.

PHILOSOPHUS. — Placet responsio. Nunc procede.

THEOLOGUS. — Post hæc, discipulis navigantibus, venit Jesus ad eos quarta vigilia noctis, ambulans super aquas;6 introivitque navim. Quum autem venisset in terram Genesar, miserunt viri loci illius in universam regionem pro cunctis infirmis;7 et quicumque vel fimbriam vestimenti ejus tangebant, sanati sunt.8 Curavitque insuper filiam mulieris Chananææ a dæmone. Dum autem sederet Jesus in monte, projecerunt turbæ ante pedes ejus mutos, claudos, cæcos, debiles, et alios multos.9 Ipse vero universos curavit. At vero altera vice satiavit Dominus Jesus de septem panibus ac paucis pisciculis, quatuor millia hominum, extra mulieres ac parvulos.10

PHILOSOPHUS. — Stupor opprimit me in auditu prodigiorum istorum.

THEOLOGUS. — Operatio manifestat operantem. Adhuc autem post hæc, transfiguratus est Jesus in monte sancto coram Petro, Joanne et Jacobo;11 et resplenduit facies ejus ut sol, vestimentaque ejus alba facta sunt ut nix. Apparuerunt autem Moyses et Elias cum eo de his quæ sibi futura erant loquentes. Quos quum nubes lucida obumbraret, facta est vox de nube dicens : Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Moyses demum et Elias intraverunt in nubem; et Jesus ad discipulos rediens, præcepit ne visionem ante suam resurrectionem alicui panderent.

Præterea curavit lunaticum dæmoniacum in ignem et aquam ubertim cadentem.12 Illuminavit insuper duos cæcos, de Jericho exiens.13 Quum autem maledixisset arbori fici, protinus aruit.14 Rursus, in synagoga mulierem contractam et inclinatam, nec potentem sursum adspicere, octodecim annos in infirmitate habentem, sanavit dicens :15 Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Curavit interea in domo Pharisæi hydropicum.16 Quum autem ingrederetur Jesus castellum, decem leprosos ad se clamantes, verbo suo curavit.17 Amplius autem hominem a nativitate cæcum illuminavit;18 et Lazarum quadriduanum defunctum resuscitavit.

Porro, non diu ante passionem Jerusalem veniens, dixit ad Patrem : Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cœlo, quam et turbæ audierunt. Quidam vero dicebant : Angelus ei locutus est. Aliqui autem putabant factum esse tonitruum.19 Multa quoque quæ scripta non sunt, fecit Dominus Jesus.20

PHILOSOPHUS. — Certum mihi est omnia hæc non nisi divina virtute fieri potuisse; tantaque scripta sunt quæ merito ad fidem sufficiunt.

Footnotes

  1. Matth. X, 1 et seq. ↩

  2. Luc. X, 1, 17. ↩

  3. Ibid. 19. ↩

  4. Matth. xiv, 17-21. ↩

  5. Thom. p. 1, q. 92, a. 3. ↩

  6. Matth. xiv, 25, 32. ↩

  7. Ibid. 34-36. ↩

  8. Matth. xv, 28. ↩

  9. Ibid. 29, 30. ↩

  10. Ibid. 36-38. ↩

  11. Matth. xvii, 1 et seq. ↩

  12. Matth. xvii, 14, 17. ↩

  13. Matth. xx, 29-34. ↩

  14. Matth. xxi, 19. ↩

  15. Luc. xiii, 10-13. ↩

  16. Luc. xiv, 1 et seq. ↩

  17. Luc. xvii, 12-14. ↩

  18. Joann. ix. ↩

  19. Joann. xii, 28, 29. ↩

  20. Joann. xx, 30; xxi, 25. ↩

Chapter 169 of 187