Articulus 20
De variis eximiorum Sanctorum prodigiis, quorum aliqui solem in cœlo stare fecerunt, aliqui mortuos suscitaverunt, aliqui lingua abscisa locuti sunt, alii capita amputata erexerunt atque tulerunt.
THEOLOGUS. — De S. Mucio monacho testatur S. Hieronymus secundo libro Vitaspatrum, quod ad discipulum quemdam ante vesperam venire desiderans, sed sole recedente non valens, dixit ad solem : In nomine Jesu Christi Domini nostri sta paulisper in itinere tuo donec ad vicum perveniam. Quod protinus factum est. Simile quoque in sexto libro Vitaspatrum, de sacratissimo abbate Bessarione habetur : qui etiam quandoque ingentem fluvium sine nocumento pertransiit. Insuper de Carolo Magno idem in Historiali speculo scribitur. Dum enim Sarracenos insequebatur, sol ipso orante stetit immobilis donec inimicos Dei et suos occidit.
PHILOSOPHUS. — Mirabilissima audio, et certe soli Deo universorum dominatori possibilia.
THEOLOGUS. — Infinita mihi dicenda occurrunt. Sed quid necesse est plura inducere? Plurimi nempe libri de istis conscripti sunt.
En beatissima virgo Agnes præfecti Romani filium mortuum suscitavit, qui mox clamare orsus est : Unus est (inquiens) Deus Christianorum, et omnia idola vana sunt. In medio ignis illæsa permansit. B. Christiana tribus diebus in fornace ardenti incombusta duravit. Occisa præterea beatissima Agatha, apparuerunt centum adolescentes decori, in illis locis nunquam visi, qui angeli Dei fuisse creduntur, sponsam Christi venerabiliter sepelientes. Gloriosissima insuper Catharina decollata, pro sanguine lac effluxit. Angeli vero corpus ejus tollentes, illud in monte Sinai sepelierunt : de quo nunc usque oleum in plurimorum salutem emanat.
Sanctus pater monachorum Benedictus tres mortuos suscitavit; nec solum futura atque occulta, sed cordium quoque arcana aperuit. Porro, quid de dulcissimo Christi servo Bernardo omni gratia in domo Dei mirabiliter radiante dicam? Hoc erat ei curare, quod tangere. Sed et mortuum suscitavit. S. Julianus martyr S. Anastasium suscitavit. S. Pontianus leonibus traditur, sed ab eis nullatenus tangitur.
Denique illustrissimus doctor Hilarius, mortuum suscitasse describitur. Sed et filiæ suæ atque uxori felicem securamque mortem orando obtinuit. Insuper, S. Parmenius, S. Ferreolus et socius ejus, S. Eusebius, S. Aphrodisius, S. Florentinus, S. Hilarius, sanctus quoque Romanus, ac alii multi, lingua pro Christo abscisa, locuti sunt. S. Felix martyr, super aquas ambulavit. S. Tiburtius super carbones ignitos nudis plantis illæsus meavit. Sacratissimam virginem Theclam nec ignis nec bestiæ lædere potuerunt.
Denique sacer Papa Alexander, ad illustrissimum martyrem Hermem clausis carceris januis introivit, ejus filium mortuum suscitavit. S. Narcissus aquam mutavit in oleum. S. Samson episcopus et confessor Christi, quatuor mortuos ad vitam in nomine Jesu reduxit. Sanctus quidam Gregorius montem precibus movit. S. Dunstanus dorso parietem magnum apto loco constituit. S. Albanus et S. Justus caput abscisum manibus suis tulerunt. S. Maximus vivens suscitavit tres mortuos, defunctusque unum.
Sed quid dico de istis? Quæ nempe lingua Mariæ Magdalene et comparis ejus Mariæ Ægyptiacæ, promere queat præconia? Septies quolibet die levabatur Maria Magdalene ab angelis sanctis in aera. Porro illius gloriosissimæ et vere amabilissimæ societatis, Undecim scilicet millium virginum, sanctitatem, laudem atque miracula, me non posse describere digne, cordialiter fateor.
Et breviter, o Philosophe, Sanctorum qui in christiana lege mortuos suscitaverunt, qui nec igne nec feris lædi potuerunt, super aquas ambulaverunt, itemque infinita alia peregerunt, numerus magnus quidem est, sed prorsus incertus. Nec enim in lege antiqua tot, tanta vel talia aliquo modo contigerunt, sicut in lege nova. Nempe, si rite recordor, in tota veteris Testamenti Scriptura, non nisi duo viri, videlicet Elias et Eliseus, mortuos suscitasse leguntur: quorum quilibet unum suscitavit; sed Eliseus etiam post mortem unum suscitavit.
PHILOSOPHUS. — Quia lex nova mirabilior est quam vetus, pluribus eguit signis atque prodigiis. Nunc vero, si tibi videtur, sufficiunt mihi ista quæ tacta sunt, præsertim quum in aliis libris de his plenius instrui valeam.
Chapter 185 of 187