Articulus 13
De stupendis operibus Matthæi evangelistæ, Simonis quoque, et Judæ.
THEOLOGUS. — Matthæus apostolus et evangelista vere idoneus, in urbem Æthiopiæ veniens, duos acerrimos magos qui se tanquam deos adorari fecerunt, convicit atque fugavit, regisque filium mortuum suscitavit. Quo viso rex cum regina, prole et populo Baptisma suscepit; atque ecclesia magna constructa, in ea Apostolus triginta tribus annis sedens, populum docuit, totamque Æthiopiam ad Christum convertit. Iphigeniam quoque regis filiam, Christo consecravit. Quam quum successori regis prædicti in conjugem dare nollet, gladio cæsus est. Rex denique quum Iphigeniam virginem ad suum consensum non posset transferre, domum ejus cum ea et suis incendere studuit. Sed B. Matthæus virgini sacræ apparens, flammam de domo excussit: quæ erumpens, regis maligni palatium ita succendit, ut rex cum filio unico vix evadere potuisset. Porro filius a dæmone arreptus, patris confessus est scelera. Pater autem leprosus effectus turpissimus, quum curari non posset, semetipsum occidit.
Præterea, Simon et Judas Jacobi Justi confratres, in Persidem venientes, magos quos Matthæus fugavit, in Perside repererunt. Deos Persarum a solitis responsis compescuerunt. Ducem regis Babyloniæ de futura pace certificaverunt. Viros doctissimos a præfatis magis elingues effectos, loquelæ reddiderunt. Ipsisque magis fortiores, serpentes quos magi convocaverunt, in magos projecerunt: quos dire affligi, non tamen mori, permiserunt, imo potius eos curaverunt. Sanati autem, in malitia perstiterunt. Unius diei infantis testimonio atque loquela, innocentem diaconum a crimine fornicationis sibi imposito liberaverunt. Duas ferocissimas tigrides plurimos occidentes, mansuetas fecerunt. Itaque infra breve tempus, plusquam quatuor millia hominum, demptis mulieribus et pueris, cum rege atque principibus ad fidem Christi conversi sunt.
Tandem in urbem Suanir venientes, a magis prædictis apud pontifices accusati sunt. Tenti ergo, ad templum solis ducuntur. Dæmones vero, orantibus Apostolis
Christi, simulacra templi destruxerunt, atque in Æthiopum horribili forma omnibus apparentes, cum diris vocibus abscesserunt. Pontifices ergo eos interfecerunt; prædictique magi fulguris ictu in carbones conversi sunt.
Denique præclarissima gesta Matthiæ apostoli, Lucæ ac Marci evangelistarum, propter brevitatem omitto.
PHILOSOPHUS. — De Apostolis mira et pulchra disseruisti; nec dubito eos ista vel majora fecisse. Quomodo enim aliter idolorum cultum molitum destruxissent, atque ad tam admirabilem fidem mundum convertissent?
THEOLOGUS. — Vere consideras. Nunc vero de martyrum gestis pauca adverte.
Chapter 178 of 187