Articulus 16
De gloria triumphi S. Vincentii.
THEOLOGUS. — Vincentium S. Valerii episcopi diaconum, Dacianus præses in equuleo suspendi et extendi atque omnibus jussit membris dissipari. Quo facto, dixit Daciano Vincentius: Hoc est quod semper optavi. Tunc carnifices præsidis ferreos pectines usque ad intima costarum fixerunt, sic ut viscera interna paterent, et sanguis undique efflueret. Insuper in craticula assatur, exuritur atque crematur, sic ut viscera ejus exhalarentur. Inter hæc admirabilis martyr manet immobilis, constans, et Christum contemplans ac deprecans. Postremo in teterrimo carcere ponitur, ligno pedibus ejus affigitur, et super testas acutissimas reclinatur. Sed Christus immenso quodam splendore tenebras fugat ergastuli, testas in flores commutat dulcissimos, pedes ejus solvuntur, angelicorum spirituum melodia diffunditur, et martyr dignissimus angelorum fruens solatio, inter eos super flores deambulat, ipsique Christo hymnum et psalmum decantat. Quum odoris suavitas ac melodiæ dulcedo latius spargerentur, videntes custodes quæ in carcere fiebant, conversi sunt.
Post hæc, Vincentius spiritum dedit. Cujus corpus Dacianus in campum projici, atque feris ac avibus devorandum tradi præcepit. Sed angeli ejus pro quo passus est, corpus sacrum custodiunt, et avis ceteris prorsus voracior, alias aves, imo et lupum, a corporis abegit contactu. Quo comperto, Dacianus velut amens effectus, ipsum in mari cum saxo ingenti sibi alligato, mergi mandavit. Sed revelante sacro Vincentio, a quadam devota matrona et aliis invenitur, et honorifice sepelitur.
PHILOSOPHUS. — Terribilia pro Christo passi sunt martyres.
THEOLOGUS. — Quomodo ergo inter tam immania tormenta fides christiana sic invaluisset, nisi martyres suos Christus signis atque prodigiis ad aliorum instructionem mirificasset? Porro martyrum invictissima gesta, in variis libris et chronicis diligentissime scripta sunt, nec opus est hic plura induci.
PHILOSOPHUS. — Ad instructionem meam ista sufficiunt, præsertim quum aliis locis de istis plura invenire queam.
Chapter 181 of 187