Articulus 2
De conceptione et nativitate vitaque Christi, usque ad annum suum tricesimum, quo prædicare exorsus est.
THEOLOGUS. — Gabriele Archangelo nuntiante, virgo Maria Christum Dei Filium illibata concepit, sine gravamine tulit, et in Bethlehem Juda, secundum prophetiam Michææ, sine dolore, cum ingenti lætitia, integerrima peperit.12 Præterea, sub nativitatis Christi hora, angelus Dei pastoribus Christum esse natum dixit, et subito illo loquente, facta est multitudo cœlestis exercitus laudantium Deum.3 Pastores vero venientes in Bethlehem, omnia invenerunt, et Christi nativitatem palam testati sunt. Qui die octava circumcisus est.4 Tertiadecima autem die tres reges ad eum adorandum stella ducente ab oriente venerunt;5 eumque in vili stabulo devotissime adorantes, aurum regi, thus Deo, myrrham mortali, obtulerunt.
Deinceps diebus purgationis secundum legem impletis, obtulit Mater virginea infantulum Jesum in templo.6 Et ecce Simeon senex, timoratus et justus, qui responsum accepit a Deo non se moriturum nisi Christum præsentem videret, venit in templum, et infantem complexus, testimonium Christo perhibuit. Sed et Anna prophetes, die ac nocte Deo in templo orationibus et jejuniis serviens, ipsa hora adveniens, Christum cognovit, et de ipso cunctis locuta est.
Post hæc, quum vellet Herodes Jesum occidere, jussit angelus Joseph sponso Mariæ itemque nutritio Jesu, ut matrem cum puero in Ægyptum transferret.7 Defuncto autem Herode, angelo præcipiente reversus est, habitavitque cum Maria et Jesu in Nazareth urbe Galilææ.89 Puer quoque Jesus crescebat plenus sapientia, virtute, et gratia.10 Porro, quum factus esset Jesus annorum duodecim, a parentibus in templo inventus est in medio doctorum, audiens et interrogans illos, qui universi super prudentia ac responsis ipsius mirati sunt.11 Et tunc descendit cum matre sua et Joseph in Nazareth, et erat subditus ipsis.
Quid vero a duodecimo anno usque tricesimum fecerit, Evangelistæ non docent; sed hoc certum tenemus, quia ex tunc fecit quod postmodum docuit. Et Lucas ait: Jesus proficiebat sapientia et ætate et gratia apud Deum et homines.12 Quod de usu sapientiæ et operatione gratiæ et de cognitione experimentali intelligi par est: quia ut ante innotuit, nunquam purus viator exstitit, sed ab exordio comprehensor fuit.
Footnotes
Chapter 167 of 187