Articulus 12
De illustrissimis Christi apostolis Jacobo et Bartholomæo.
THEOLOGUS. — Hic Jacobus Major vocatus est, frater Joannis. Qui licet in vita pauciores ad Christum converterit, paucioraque signa fecerit, post passionem tamen, qua decollatus ab Herode, ad Christum migravit, innumerabiles populi ejus meritis conversi sunt, et incomparabili miraculorum honore, a Deo sublimatus exsistit.1 Quum ad passionem processisset, paralyticum in via curavit. Hermogenem maximum magum convicit atque convertit. Ad Hispanias navigio, sine humano ducatu, corpus ipsius pervenit. Lapis ingens cui superposuerunt discipuli Jacobi corpus ipsius, repente ut cera corpori cessit, atque ad ejus sarcophagum se miro modo aptavit. Ferocissimi et silvestres itemque indomiti tauri, quatenus corpus sanctum curru veherent, mirabiliter mansueverunt. Quo viso, Lupa regina conversa est, et in basilicam Christo et Jacobo proprium palatium dedicavit.
Inter infinita Apostoli hujus miracula quibus sepulcrum ejus in Gallæcia decoratur, duos qui diabolica fraude decepti se ipsos interemerunt, resuscitavit. Peregrinum suum injuste suspensum, triginta diebus in ipso patibulo illæsum servavit, atque eripuit. Alium quoque in se sperantem, de medio ignium liberavit, nec per terram petrosam tractum lædi permisit.
Porro beatissimus Christi apostolus Bartholomæus, ad Indiam, quæ est in fine mundi, veniens, deum terræ illius nomine Astaroth vinxit; dæmoniacum curavit; filiam regis lunaticam liberavit; dæmoni jussit ut idola cuncta destrueret: quo facto, angelus Dei universis circa fanum apparuit, et diabolum quem ante colebant, in horrenda Æthiopis forma ostendit. Tunc rex cum regina et sobole omnique plebe Baptisma suscepit, quia omnes infirmos ab Apostolo curari videbant. Postremo, quum Baldach deum Astyagis fratris prædicti regis comminuisset, procurantibus pontificibus a rege occisus est.2 Propterea rex atque pontifices a dæmonibus mox arrepti, continuo mortui sunt.
Footnotes
Chapter 177 of 187